Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Lucerna. Cap. LXIII.
1. Milvus, sive Lucerna piscis rufus, sine squammis, aspera cuticula, pinnis longis, et tam bene latis, ut multum accedant ad Hirundinis piscis pinnas: et Græci hodie ob eam similitudinem falso Chelidonem vocent. Accolæ Adriatici sinus, etiam nostra ætate antiqui nominis retinentes, Lucernam appellant: Massilienses Belugam: Romani Caponem. Hunc Plinius Lucernam nuncupari ait, quod hujus lingua per os exerta tranquillis noctibus luceat: sed id omnes piscatores negant, et non vero proximum videtur, ex Aristotelis libro secundo de partibus animalium, atque ex ejusdem Plinii libro nono, cum de Delphinis loquitur, itemque ex undecimo, ubi ait, pisces linguam explanatam et mobilem non habere. Itaque si immobilis sit, atque minus explanata, quomodo exerta esse poterit. Forte potius lucerna appellata fuit, vel quod pinnæ versicolores noctu fulgorem quendam mittunt, vel quia antiquæ lucernæ speciem similitudinemque gerit.