Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Testudinibus. Cap. CIII.
1. Testudinum genus est multiplex, aliud marinum, aliud Lutarium, quod etiam Mus aquatilis appellatur, in dulci aqua versantes: Aristoteles Omydas; sive Emidas appellat marinæ testudines Conchulas petunt, os enim omnium robustissimum habent: oris robore nullum non frangere sive lapidem sive quiduis aliud possunt.