CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Scorpione, et Scorpena. Cap. CXVIII.

1. Cum Scorpio, et Scorpena ejusdem generis sint, multum tamen et colore et bonitate differunt. Nam Scorpio ruffus et pelagius est, Scorpena nigra et littoralis, et cibi suavitate longe Scorpione inferior: quod ipsum non modo ex antiquorum conscriptione accepi, sed certa palati sapientia expertus sum. Jam porro nonnullæ regiones Italiæ utrumque Scorpenam appellant; et Græci a vero nomine aberrarunt: nam utrumque Scorpium appellant: Massilienses ut nondum cessant recte Scorpenam appellare, ita parum Massilice Scorpium vulgo Rascassam nominant. Secundum Pastinacam et Draconem nihil in mari venenatius: etenim in dorso et branchiis bene acutos et robustos habet aculeos, quos si Sypontinus vidisset, non a similitudine terrestrium nomen duxisse scripsisset, sed ex eo potius quod quemadmodum terrenorum aculei, sic horum perniciosi sint, nuncupatos esse.