CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Barbo fluviatili pisce. Cap. LXVIII.

1. Barbus ex eo nomen duxit, quod similiter ut Mullorum natio barbatulus est: hujus enim inferius labrum geminis pilis utrinque ornatur. Is etsi piscis est haudquaquam in vulgus ignotus, tamen in sermone Latino ignotius esset nihil, nisi Ausonius suo carmine, quod Mosellam inscripsit, illustrasset: Tuque per obliqui fauces vexate Saravi, qua bis terna fremunt scopulosis ostia pilis: Cum defluxisti famæ majoris in amnem Liberior, laxos exerces Barbe natatus. Tu melior peiore ævo: tibi contigit omni Spirantum ex numero non illaudata senectus.