Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Dracone, et Serpente pisce. Cap. LXV.
1. Quod PliniusDraconi, Aristoteles Ophi, hoc est Serpenti marinæ attribuit, cum ait libro nono: Serpens marina colore et corpore Congro proxima est, sed obscurior, atque acrior: hæc si capta dimittatur, foris in harenam rostro quam primum adacto terebrat subitque tota: acutiore ore est, quam terrestris. Plinius libro xxxij, Draconem a Dracunculo distinguit, huncque dicit Gracculo similem esse, atque in branchiis ad caudam spectantes aculeos habere ejusque ictum venenatum esse. Hunc DracunculumAristoteles et Oppianus vocant Draconem, et similiter Plinius ipse, cum inquit libro xxxij: Draco marinus ad spinæ suæ, qua ferit venenum, impositus prodest. Ab Ephippo vocatur Dracænis: ipsum arbitror esse, quem Ligures, et Massilienses, et Plinius ipse alio loco Araneum vocat. Hac ætate Græci Dracænam: Siculi, et Neapolitani, Traginam appellant, corrupte, quasi Dracenam. Secundum Pastinacam nihil in mari venenatius: acutissimos in dorso habet aculeos, quos piscatores ab hoc capto statim abscindunt. Magnam admirationem habet, quod multi piscatores mihi testati sunt, eo tempore cum piscium genus amore tenetur se vidisse in vulnere, quod hujusmodi piscis inflixisset, pisciculos illius similes generatos esse. Aculeos in branchiis habet ad caudam spectantes. Jam porro eum qui ab AristoteleAraneus vocatur, nulli Græti autores venenatum esse tradunt: hunc vero omnes scriptores, atque ætatis nostræ piscatores cum a Pastinaca discesserunt, omnium marinorum venenatissimum esse asseverant. Serpentes marinas vidi, quarum color ad Congrum accederet, rostrum longum et tenue esset, Anterior corporis pars sexangula, a ventre ad caudam quadrangula pertineret: ab hac longe diversus est marinus Draco, quem Ælianus aliis piscibus ait reliquo corpore assimilem esse, ejus caput, et oculorum magnitudinem terreni Draconis speciem similitudinemque gerere, magnos enim esse et venustos: maxillas similitudinem etiam nonnullam cum terrestribus habere: pellem non procul a terrena tactu abesse: simul et venenatis aculeis esse, quæ omnia pisci Araneo convenire videntur. Sed cum Græci incoluerint Italiam, fieri potuit, ut alicubi Plinii temporibus vocaretur Araneus, alicubi Draco.