CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Echinis. Cap. LXXX.

1. Echinus orbiculatus e genere testa obductorum est: undique aculeis armatur, quibus pro pedibus ad ingressionem utitur: purpureo colore, et cæruleo, aliaque colorum varietate distinguitur, ut si colores durarent, nullam cum gemmis comparationem haberent: at enim pisce extincto, colores evanescunt: ejus ova stellæ speciem similitudinemque gerentia, etsi amaro, non ingrato tamen sapore sunt. Hujus triplex genus est, aliud Spatagus, et Brissus appellatur aliud, quod esculentum est: tertium Echinometra quasi Echinorum matrix. Aristoteles dicit Echinometras cæteros magnitudine calicis superare. Plinius Echinometras spinis longissimis, et calcibus minimis descripsit, quod ipsum mihi vero similius videtur, cum ab aculeis nomen omnes Echini traxerint, rectius nominantur Echinometræ, qui aculeorum proceritate præstant, quam ob magnitudinem calicis, ex hoc genere maximi ut vidimus, minimis aculeis sunt: hos Massilienses vocant Rascassos. Hujuscemodi vidi, qui quoquoversus palmos dirigeres, plusquam duorum essent palmorum crassitudine: alium etiam inspexi calice exiguo, et aculeis digiti longitudinem superantibus, longitudine aculeorum præstantes: a Siculis Masculi appellantur. Massilienses vulgo omnes nominant Ericios. Aristoteles semper Herinaceorum tegmentum appellat testam. Plinius alias crustam, alias testam. Qui Aristotelicam disciplinam prositentur, non modo Georgio Merulæ, qui inter crustacea Echinum numeravit errati veniam non dabunt, sed qua sunt obseruandi Aristotelis summa religione, Plinium ipsum de neglientia damnabunt.