Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Trutta. Cap. XXXII.
1. Piscis quem vulgo Truttam appellamus, sine dubitatione is est, qui ab Ausonio in MosellaSalar his versibus vocatur: Purpureisque Salar stellatus tergora guttis. Et infra: Qui necdum Salmo, nec jam Salar ambiguusque. Truttarum duplex est genus, alterum guttis nigris, alterum purpureis maculosum. Truttæ quæ maculis purpurescunt, meliores existimantur. Jam porro quas Ælianus et AmbrosiusTruttas appellant, marinæ sunt, et Amiæ ab aliis scriptoribus nuncupantur, ut ei plane liquebit, qui apud Ælianum pugnam Truttarum cum Delphino eandem esse animadvertet, quam OppianusAmiarum cum Delphino pulcherrime versibus explicat.