Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Chana. Cap. XXI.
1. Chana, Fuca, Perca similes sunt: Græci etiam hac ætate, et Veneti vocant Chanen: piscis pelagius est, spinas in dorso robustas et acutas habet, ejus labrum inferius et rubet et eminet, exiguis est dentibus et acutis, itemque aculeatis branchiis. Ad stagnum vulgo Martegam nuncupatum, quosdam pisces etiam nunc Chanadelas nominari auditione accepi. Quod quidem ipsum commemoro, ut harum rerum studiosos admoneam, siquando iter illac faciant animadvertant, an ne recte vulgo appellentur.