CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 1 : De ceto sive balena>

1. [α] Isid. orig.12, 6, 71sources[…] ab emittendo et fundendo aquas vocatae.
[β] Isid. orig.12, 6, 72sources[…] ceteris enim bestiis maris altius iaciunt undas.
[γ] Isid. orig.12, 6, 73sources[…] βάλλειν enim graece emittere dicitur.
[δ] BA DPR, 13, 26, 114sources[…] abundat in spermate, et post eius coitum cum femina, quod superfluit supernatat aquae, quod collectum et desiccatum in ambrae substantiam commutatur ; quando enim multum esurit, vaporem odoriferum ad modum odoris ambrae ex ore suo emittit, in quo pisces delectantur et propter vaporis redolentiam ipsius orificium ingrediuntur, et sic decepti ab ipso devorantur.
[ε] Es, 27, 15sourcesIn die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est.
[ζ] Greg. mor.4, 56sourcesInvolvi ergo amaritudine antiquus hostis dicitur, quia superbiae eius supplicia non solum omnimoda, sed etiam infinita praeparantur.
[η] Es, 14, 117sourcesDetracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum.
1. Primo enim loco, ut dicit Isidorus libro XII, similiter et Basilius et Ambrosius in Hexaemeron, inuenitur in mari piscis quidam qui vocatur cetus sive balena tantae magnitudinis ut montibus coaequetur [α] ab emittendo sive fundendo aquas ualidas super naues obruendas et alia, sic vocatus sive vocata. [β] Omnibus enim aliis marinis beluinis altius iaciunt undas. [γ] Emittere enim balena dicitur ; cete vero dicitur a corporis immanitate. Iste piscis in pelagis a terra remotissimis et non navigabilibus conuersans, secundum Basilium sicut habetur in libro Iorath, [δ] abundat in spermate et post ejus coitum cum femina, quod superest, supernatat aquae. Quod quidem congregatum et collectum et desiccatum in ambrae substantiam commutatur. Quando autem multum esurit quemdam uaporem odoriferum ad modum ambrae ex se emittit per os in quo pisces delectantur et propter uaporis redolentiam ipsius orificium ingrediuntur, et sic decepti ab ipso deuorantur. Significat in omnibus praemissis diabolum et immanitatem superbiae tumentis ipsius et suorum. Significat etiam suorum membrorum excedentem luxuriam, quasi sub specie fructus inde consequentis et famae apud mundum publicatam et operatam. Significat nihilominus ipsius et suorum insidias et malitias quasi sub praetextu dilectionis et oblatae consolationis animas allicientes et attrahentes deceptorie et finaliter deuorantes. Sed in fine confundetur turpiter et uisitabitur pro his omnibus uisitatione pessima, ut habetur Is. 27 : [ε] In die illa uisitabit Dominus in gladio suo duro et forti super Leuiathan serpentem ueterem, et super Leuiathan serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est. Gregorius in Moralibus : « [ζ] Inuolui amaritudine antiquus hostis dicitur, quia superbiae et nequitiae ejus supplicia, non solum omnimoda, sed et infinita praeparantur ». Is. 14 : [η] Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadauer tuum.
2. [θ] BA DPR, 13, 26, 128sourcesIn hoc pisce, ut dicit idem, materia terrestris dominatur plus quam aquae et ideo multae est corpulentiae et pinguedinis. Unde in senectute prae magnitudine corporis in eius dorso coadunatur pulvis, et condensatur in tantum quod herbae et frutices ibi crescent, ita ut belua insulae similis esse videatur ; ad quam si navigantes incaute appropinquaverint, sine periculo vix evadunt. Nam aquam in tanta quantitate de ore eiicit super navim et diffundit quod ipsam aliquando obruit et submergit. Tantae etiam est pinguedinis, quod quando piscatorum percutitur venabulis sive telis, vulnus non sentit nisi prius pinguedo totaliter perforetur, sed quando caro interior laeditur, tunc facilime capitur quia amaritudinem aquae salsae non sufferens, littus petit. Tantae autem est quantitatis quod, quando capitur, tota patria ex sua captura emendatur.
[ι] Aug. conf.8, 49sources[…] ipse quoque ex priore Saulo Paulus vocari amavit ob tam magnae insigne victoriae.
[κ] Aug. conf.8, 210sourcesMarcus résume ici tout le passage du récit de la conversion de Victorinus.
2. Sicut etiam habetur in libro Iorath, De animalibus, [θ] in hoc pisce dominatur materia terrestris plusquam aquaea, et ideo multae est corpulentiae et pinguedinis. Vnde in senectute prae magnitudine corporis in ipsius dorso coadunatur puluis et condensatur in tantum quod herbae et frutices ibi crescunt, ita ut bellua insulae similis uideatur, ad quam, si navigantes incaute appropinquauerint, sine periculo uix euadunt propter aquae emissionem ex ore. Tantae etiam est pinguedinis quod, quando cum piscatorum percutitur uenabulis sive telis, uulnus non sentit nisi prius pinguedo totaliter perforetur. Sed quando caro interior laeditur, tunc facillime capitur. Tantae autem est quantitatis quod, quando capitur, tota patria ex sua captura repletur et abundat. Significat in his magnos amatores terrenorum qui, repleti mundialibus bonis et pullulationibus peccatorum multorum, periculosi sunt uicinis aliis et peregrinis, uix stimulis diuini amoris uel sermonibus sanctae praedicationis penetrantur. Tamen aliquando penetrati et conuersi ad Deum totam patriam aedificatione replent et spiritualiter consolantur. Exemplum Act. 13, in Sergio proconsule Paulo uiro prudente secundum saeculum qui, conuersus ad praedicationem Pauli, tantum aedificavit quod totam Ecclesiam consolatione repleuit; Paulum etiam tantum laetificavit quod amore conuersionis illius talis [ι] et tanti uiri cum vocaueretur Saulus, eligit vocari Paulus, sicut scribit beatus Augustinus in libro Confessionum. Exemplum ponit etiam Augustinus idem similiter, in libro Confessionum, [κ] de Victorino rethore urbis Romae simili modo conuerso, gaudente tota Ecclesia, reflorente omni christiana anima.
3. [λ] BA DPR, 13, 2611sourcesCatulos suos amore miro diligit et eos in pelago tempore circumducit ; quod si eos ab arenarum cumulis impedire contigerit, aquae multitudinem in ore collectam super eos fundit, et sic eos a periculo liberans ad profundum pelagi revocat et reducit. Contra omnes occursus ipsis nocivos pro eorum defensione opponit, et semper inter se et mare in parte tutiori eos ponit, et quando invalescit tempestas, foetus suos adhuc iuvenes et teneros, in ventrem suum contrahit, quos, serenitate facta, vivos evomit iterum et emittit, ut dicit idem.
[μ] Jn, 10, 1112sourcesBonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
[ν] 1Th, 2, 713sources[…] facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos.
[ξ] Bern. cant.53, 114sourcesEtenim is qui aliis praeest in sollicitudine, vix unquam, vel raro secure vacat sibi, dum semper timet sui penuriam facere subditis, et non placere Deo, quod communi utilitati propriam praefert quietem et contemplationis dulcedinem.
3. Sicut etiam scribit idem, [λ] balena haec eadem catulos suos miro amore diligit et eos in pelago longo tempore circumducit. Quod si eos ab arenarum cumulis impediri contigerit, aquae multitudinem in ore collectam super eos fundit, et sic eos a periculo liberans ad profundum pelagi revocat et reducit. Contra omnes occursus nociuos pro eorum defensione se opponit et semper inter se et mare in parte tutiori ipsos ponit. Et quando inualescit tempestas, fetus suos adhuc iuuenes et teneros in uentrem suum contrahit, quos, serenitate facta, uiuos euomit iterum et emittit. Significat sollicitudinem et amorem tenerum quem debent habere praelati ad subditos informandos et fouendos in Christo, et protegendos ab omni periculo, Ioan. 10 : [μ] Bonus pastor animam suam dat pro ouibus suis. I Thess. 2 : [ν] Facti sumus paruuli in medio uestrum, tamquam si nutrix foueat filios suos etc. Bernardus De consideratione : « [ξ] Qui aliis praeest in sollicitudine uix, umquam uel raro uacat sibi, dum semper timet sui penuriam facere subditis, et non placere Deo quod communi utilitati propriam praefert contemplationis quietae dulcedinem ».
4. [ο] BA DPR, 13, 26, 1115sourcesContra cetum pugnat quidam piscis serpentinus et venenosus sicut crocodilus, et fugiunt pisces ad caudam ceti ; qui, si devictus fuerit, pisces praedicti moriuntur. Quod si non poterit ille piscis pestifer devincere cetum, a faucibus suis fumosum vaporem foetidissimum in aquam emittit. Cetus vero, fumo odorifero de ore emisso, foetidum odorem repellit, et sic se et suos protegit et defendit.
[π] Si, 4, 3316sourcesPro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia : et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.
[ρ] Si, 4, 24-2517sourcesPro anima tua ne confundaris dicere verum : est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam.
4. Scribit etiam idem quod [ο] contra balenam pugnat quidam piscis serpentinus et uenenosus, sicut crocodilus et fugiunt pisces ad caudam ceti qui, si deuictus fuerit, pisces praedicti moriuntur. Quod si non poterit piscis ille pestifer deuincere cetum, de faucibus suis fumosum odorem foetidissimum in aquas mittit, cetus vero fumo odifero de ore emisso foetidum odorem repellit, et sic se et suos protegit et defendit. Significant haec pugnam iustorum contra daemones et peccata, doctrinamque haereticorum et doctrinam catholicorum et ejus effectum, Eccli. 4 : [π] Pro iustitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.[ρ] Pro anima tua non confundaris dicere uerum. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam et gloriam. Ecclesiasticae historiae libro X, cum sancti patres ad Nicaenum concilium conuenisset et ibidem philosophi et dialectici astitissent, in periculum fidei unus philosophus contra episcopos conflictum mouit, in tantum fortiter quod fiebat ingens spectaculum, nec concludi ei poterat per aliquem patrum. Quod uidens, unus ex confessoribus simplex et nihil omnino sciens nisi Iesum Christum et hunc crucifixum, petiit se eum philosopho posse loqui. Quod audientes, simplicitatem ejus noscentes, non permittebant, timentes ne ostentui pateret fides. At ille, omnino de se uelle profari et surgens : « Audi, inquit, philosophe, in nomine Iesu Christi, quae uera sunt. Deus unus, qui fecit omnia et creavit virtute uerbi sui, hoc Verbum ac sapientia, quem nos dicimus Filium, caro factum est, et per suam passionem et mortem nos a morte aeterna redemit, reuersurus de caelis iudex omnium. Credis ita philosophe ? » At ille, mutus redditus et stupefactus virtute uerborum, credidit et cum eo multi; sicque numero sacri concilii sunt adiuncti.

Notes de source :

1. […] ab emittendo et fundendo aquas vocatae. | 

2. […] ceteris enim bestiis maris altius iaciunt undas. | 

3. […] βάλλειν enim graece emittere dicitur. | 

4. […] abundat in spermate, et post eius coitum cum femina, quod superfluit supernatat aquae, quod collectum et desiccatum in ambrae substantiam commutatur ; quando enim multum esurit, vaporem odoriferum ad modum odoris ambrae ex ore suo emittit, in quo pisces delectantur et propter vaporis redolentiam ipsius orificium ingrediuntur, et sic decepti ab ipso devorantur. | 

5. In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est. | 

6. Involvi ergo amaritudine antiquus hostis dicitur, quia superbiae eius supplicia non solum omnimoda, sed etiam infinita praeparantur. | 

7. Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum. | 

8. In hoc pisce, ut dicit idem, materia terrestris dominatur plus quam aquae et ideo multae est corpulentiae et pinguedinis. Unde in senectute prae magnitudine corporis in eius dorso coadunatur pulvis, et condensatur in tantum quod herbae et frutices ibi crescent, ita ut belua insulae similis esse videatur ; ad quam si navigantes incaute appropinquaverint, sine periculo vix evadunt. Nam aquam in tanta quantitate de ore eiicit super navim et diffundit quod ipsam aliquando obruit et submergit. Tantae etiam est pinguedinis, quod quando piscatorum percutitur venabulis sive telis, vulnus non sentit nisi prius pinguedo totaliter perforetur, sed quando caro interior laeditur, tunc facilime capitur quia amaritudinem aquae salsae non sufferens, littus petit. Tantae autem est quantitatis quod, quando capitur, tota patria ex sua captura emendatur. | 

9. […] ipse quoque ex priore Saulo Paulus vocari amavit ob tam magnae insigne victoriae. | 

10. Marcus résume ici tout le passage du récit de la conversion de Victorinus. | 

11. Catulos suos amore miro diligit et eos in pelago tempore circumducit ; quod si eos ab arenarum cumulis impedire contigerit, aquae multitudinem in ore collectam super eos fundit, et sic eos a periculo liberans ad profundum pelagi revocat et reducit. Contra omnes occursus ipsis nocivos pro eorum defensione opponit, et semper inter se et mare in parte tutiori eos ponit, et quando invalescit tempestas, foetus suos adhuc iuvenes et teneros, in ventrem suum contrahit, quos, serenitate facta, vivos evomit iterum et emittit, ut dicit idem. | 

12. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. | 

13. […] facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. | 

14. Etenim is qui aliis praeest in sollicitudine, vix unquam, vel raro secure vacat sibi, dum semper timet sui penuriam facere subditis, et non placere Deo, quod communi utilitati propriam praefert quietem et contemplationis dulcedinem. | 

15. Contra cetum pugnat quidam piscis serpentinus et venenosus sicut crocodilus, et fugiunt pisces ad caudam ceti ; qui, si devictus fuerit, pisces praedicti moriuntur. Quod si non poterit ille piscis pestifer devincere cetum, a faucibus suis fumosum vaporem foetidissimum in aquam emittit. Cetus vero, fumo odorifero de ore emisso, foetidum odorem repellit, et sic se et suos protegit et defendit. | 

16. Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia : et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. | 

17. Pro anima tua ne confundaris dicere verum : est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam.