Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 13 : De cancris>

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 51*
1. Tertio decimo loco cancri pisces hujus sunt condicionis secundum Isidorum libro XII. [α] Nam crura habentes et stimulos ostreis sive conchis inimicantur et carnibus eorum vivunt admirando ingenio. Nam quia validam et fortem eorum testam aperire nequeunt, observant quando ostreae clausa testarum suarum de nocte ad rorem aperiunt, et tunc latitantes in insidiis lapillum iniciunt ne ostrea claudere postmodum testam possit, et ita impedita clausura cancer carnem ostreae devorat et corrodit.
2. [β]  2Cor, 11, 14-15*
2. Significant diabolum et malos homines qui vincunt aliquando per astutiam quos non possunt vincere per potentiam. Similiter quod daemones et haeretici sub specie recti libenter introducunt errores et peccata in conscientias, II Cor. II : [β] Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Non mirum igitur si ministri Satanae transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera eorum. Exemplum ponit beatus Hieronymus In vitis patrum de duobus philosophis qui venerunt tentare beatum Antonium, et submiserunt arte magica daemones ut expellerent eum de eremo, qui tamen philosophi et daemones nec astutia nec potentia valuerunt contra eum, quia habitabat in adiutorio altissimi.