Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 86 : De lasca>

1. 1. Octogesimo sexto loco piscis ille qui dicitur lasca hujus condicionis est secundum Iorath. Nam debitae proportionis et melioris complexionis, multum ovat et lactat. Squamosa est multum, sapida et grata, omnibusque accepta.
2. 2. Significat bonas iuvenculas in monasterio vel familia quae contentae suis terminis, amabilis sunt complexionis; multiplicant sacros conceptus, abundant lacte doctrinae sanctae, virtutibus sunt armatae, aedificationis sunt multae, omnibus gratificae et acceptae. Talis fuit Ruth, sicut habetur in libro Ruth. Talis fuit Rebecca dum erat iuvencula, talis Rachel, talis Abisag Sunamitis, talis Sara Raguelis, sicut habetur in suis locis : Gen. 24 et 29*, et III Reg. l*, et Tob. 3 et 10*. Talis fuit mater Augustini dum esset iuvenis, sicut habetur in IX libro Confessionum*.