<Prooemium : De piscibus in generali>
[β] Isid. orig.12, 6, 22sourcesReptilia ideo dicuntur haec quae natant, eo quod reptandi habeant speciem et naturam ; quamvis se in profundum inmergant, tamen in natando repunt.
[γ] Pr, 11, 23sourcesUbi autem est humilitas, ibi et sapientia.
[δ] Ps, 103, 254sourcesHoc mare magnum et spatiosum manibus ; illic reptilia quorum non est numerus.
[ε] Ps, 106, 23-245sourcesQui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis : ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
[ζ] Aug. epist.1326sourcesHortor, ut ualeo, ut litterarum uere certeque sanctarum te curam non pigeat inpendere. Sincera enim et solida res est nec fucatis eloquiis ambit ad animum nec ullo linguae tectorio inane aliquid ac pendulum crepitat. […] Praecipue apostolorum linguas exhortor ut legas; ex his enim ad cognoscendos prophetas excitaberis, quorum testimoniis utuntur apostoli.
[η] Hier. epist.537sourcesOro te, frater carissime, inter haec uiuere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihil quaerere, nonne tibi uidetur iam hic in terris regni caelestis habitaculum ? […] Discamus in terris, quorum nobis scientia perseueret in caelo.
1. Primo, ut dicit Isidorus libro XII cap. 6, [α] dicuntur pisces, unde et pecus, a pascendo ; terram quippe aquatiscasque herbas lambunt. [β] Dicuntur et reptilia, eo quod natando reptandi sive reptantis speciem habeant. In natando enim reptunt, quamvis in profundum se demergant. Significant studentes in sacris Scripturis profundis et variis pascentes et reficientes se eis humiliter scientes quod scriptum est Prov. 11 : [γ] Vbi humilitas, ibi et sapientia. Ps. 103 : [δ] Hoc mare, Scripturae sacrae supple, magnum et spatiosum manibus ; illic reptilia, id est studentes, quorum non est numerus. Item Ps. 106 : [ε] Qui descendant mare in navibus, facientes operationes in aquis multis. Ipsi viderunt opera Domini et mirabilia ejus in profundo. Augustinus Ad Volusianum epistola 3 : « [ζ] Hortor ut Scripturarum certe vereque sanctarum curam te non pigeat impendere. Sincera enim et solida res est, nec inane aliquid aut pendulum crepitat. Apostolorum linguas praecipue exhortor ut legas ; ex his enim ad cognoscendos prophetas excitaberis quorum testimoniis utuntur apostoli ». Hieronymus Ad Paulinum de omnibus divinae historiae libris : « [η] Oro te, frater carissime, inter divina eloquia vivere, ipsa meditari ; nil aliud nosce, nil quaerere. Nonne tibi videtur jam hic in terris regni caelestis habitaculum ? Discamus in terris quorum scientia nobis perseveret in caelis. »
[ι] Ambr. hex.5, 4, 109sourcesNeque enim, ut omnia, huius aeris vivunt spiramine.
[κ] Ambr. hex.5, 1, 410sourcesmulto magis omne quod natat, reptandi habet vel speciem, vel naturam.
[λ] Si, 4, 711sourcesCongregationi pauperum affabilem te facito.
[μ] Si, 6, 35-3612sourcesIn multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te. Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.
[ν] Aug. doct.2, 39, 5814sourcesQuamobrem videtur mihi studiosis et ingeniosis adulescentibus et timentibus Deum beatamque vitam quaerentibus, salubriter praecipi ut nullas doctrinas quae praeter Ecclesiam Christi exercentur, tamquam ad beatam vitam capessendam secure sequi audeant […].
2. Secundo, ut dicit beatus Ambrosius in Hexaemeron, magna est eis cum aquis vicinitas et cognatio. [θ] Extra enim aquas diu vivere non possunt, [ι] nec solo aeris spiraculo sine aquae attractu diu vivunt. [κ] Habent enim quandam reptandi speciem et naturam. Significant studentes in variis scientiis debere esse familiares et devotione conjunctos religiosis et aliis sanctis et doctis viris abundantibus gratia caelesti et affluentibus doctrina Evangelii, si volunt as Dei gratiam pertingere et suam finalem salutem habere, et utiles Ecclesiae esse, Eccli. 4 : [λ] Congregationi pauperum affabilem te facito. Et iterum, 7 capitulo ejusdem : [μ] In multitudine presbyterorum sapientum sta, et sapientiae illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant te. Si videris sensatum, evigila ad illum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. Exemplum in beato Augustino qui familiaritate beati Ambrosii meruit converti et praerogativa caelestis gratiae et sapientiae illustrari, sicut habetur in libro Confessionum Augustini13sourcesCf. Aug. doct. 5, 13, 23.. Augustini De doctrina christiana : « [ν] Videtur mihi studiosis et ingenuosis juvenibus debere praecipi ut nullas doctrinas quae preter Ecclesiam Christi exercentur, tamquam ad beatam vitam capescendam sequi audeant ». Agellius libro VII cap. 10 : Euclides philosophus, mutato habitu, per mille passus ibat de nocte ad audiendum Socratem15sourcesCf. Gell. 7, 10..
[ο] Avic. canon, 2, 2, 55317sources[…] aquis dulcibus currentibus in quibus non sunt sordes, & non sunt limosae, neque lacunales, neque paludosae: & non sunt de lacunis paruis.
3. Tertio, ut dicit Avicenna libro II cap. 7, pisces [ξ] qui morantur in locis petrosis sunt meliores et sapidiores. Similiter et eodem modo [ο] qui morantur in aquis currentibus in quibus non sunt sordes vel limi, non campestres aquae neque lacuales. Significat hoc quod religiosi sive apostolici viri viventes in paupertate et austeritate et conversantes semper in Scripturarum venerabilium in Deum et ad Deum festinare facientium, sunt utiliores Ecclesiae et virtuosiores omni animae. Exemplum in Paulo et Augustino, Ambrosio et Hieronymo et Gregorio et aliis paupertatis et austeritatis amatoribus et Scripturarum sanctarum inhabitatoribus, quot populos converterunt, et quantas animas ad Deum exemplo et verbo festinare fecerunt.
[ρ] Sg, 8, 2.19sourcesHanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius.
[ς] Sg, 8, 2, 10-11.20sourcesHabebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis ; et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me.
[σ] 2Ti, 3, 1521sources[…] quia ab infantia sacras litteras nosti.
[τ] 2Ti, 3, 1722sources[…] ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus.
4. Quarto, ut dicit idem ibidem, [π] laudabiliores sunt pisces in alto pelago nutriti, non alibi. Significat hoc majori laude dignos illos qui solum sacrae theologiae profunditate plene se et affectum suum dederunt et in ea a pueritia conversati ex amore fuerunt, Sap. 8 : [ρ] Sapientiam amavi et exquisivi a juventute mea, et quaesivi eam sponsam mihi assumere, et amator factus sum formae illius. [ς] Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis. Et acutus inveniar in judicio et in conspectu principum amabilis ero, et facies eorum mirabuntur me. Exemplum in Timotheo qui, ut habetur II Tim. 3, [σ] sacras novit litteras ab infantia, [τ] et ideo fuit ad omne bonum opus et documentum instructus, perfectus et praeparatus.
[φ] Jc, 1, 1224sourcesBeatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae.
[χ] Greg. mor.praef. 2, 325sources[…] sicut aromata fragrantiam suam non nisi cum incenduntur expandunt ; ita sancti viri omne quod virtutibus redolent in tribulationibus innotescunt. […] Misericordia enim Domini in die mandatur, quia in tranquillo tempore cognoscendo percipitur ; in nocte vero declaratur, quia donum, quod in tranquillitate sumitur, in tribulationibus manifestatur.
5. Quinto, ut dicit idem, pisces [υ] qui morantur in aquis discoopertis et flatui uentorum expositis supra se, sunt meliores illis qui sunt e contrario. Significant illos qui ambulant in luce et exercentur adversitatibus et probantur esse abundantiori laude et beatitudine dignos, Iac. 1 : [φ] Beatus qui suffert tentationem quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam uitaeetc. Gregorius in Moralibus : Bona tribulatio quae dignos facit ut in latitudine exaudiamur a Domino. « [χ] Sicut enim aromata fragrantiam suam nonnisi incenduntur expandunt, ita sancti viri omne quod de virtutibus redolent in tribulationibus innotescunt. Misericordia enim Domini in die mandatur, quia in tranquillo tempore cognoscenda praecipitur ; in nocte vero declaratur quia donum, quod in tranquillitate sumitur, in tribulationibus manifestatur ». Exemplum in servulo paralytico de quo scribit beatus Gregorius in Dialogo26sourcesCf. Greg. dial. 4, 14, 2-5. quod mirae patientiae in suis continuis doloribus fuit usque ad mortem.Similiter de illo sene sancto de quo narrat beatus Hieronymus in libro De vitis patrum27sourcesCf. Ps.-Hier. vit. patr. 5, 7, 41. quod putabat se derelictum a Deo illo anno quo non infirmabatur graviter ; et multis aliis sicut Iob et Tobia qui singuli fuerunt mirae patientiae in tentationibus et aduersitatibus suis.
[ω] Si, 27, 629sourcesVasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.
[αα] Greg. evang.2, 27, 430sourcesEcce electi Dei carnem domant, spiritum roborant, daemonibus imperant, virtutibus coruscant, praesentia despiciunt, aeternam patriam cum voce moribus praedicant; eam etiam moriendo diligunt, atque ad illam per tormenta pertingunt.
[αβ] Ambr. psal.10, 3631sourcesErgo quanto majores tribulationes fuerint, tanto uberior consolatio reservatur.
6. Sexto, ut dicit idem in eodem, [ψ] meliores sunt pisces tam marini quam alii in pelago aquilonari et orientali quam in australi, quia ex ventorum impetuoso flatu aquae plus moventur et amplius depurantur et subtiliantur, et ideo illarum aquarum pisces plus moventur et exercitantur et a suis superfluitatibus emundantur. Significant haec martyres et alios seruos Dei pro Christo afflictos et profundis persecutionum tyrannicarum expositos et exercitatos maxime fuisse ab omnibus impuritatibus et defectibus defoecatos, sicque velut aurum probatos et examinatos gloriam aeternam ingressos, Eccli. 27 : [ω] Vasa figuli fornax probat, et homines justos tentatio tribulationis. Gregorius in homelia super EuangeliumHoc est praeceptum meum : « [αα] Ecce electi Dei carnem domant, spiritum roborant, virtutibus coruscant, daemonibus imperant, aeternam patriam vocibus moribusque praedicant. Eam etiam moriendo diligunt, atque ad illam per tormenta attingunt ». Ambrosius super Beati immaculati : « [αβ] Quanto majores tribulationes fuerint, tanto uberior consolatio reservatur ». Exemplum in beatis Laurentio et Vincentio qui speciales sunt in gloria coronas adepti ex hoc32sourcesCf. Vita Sancti Laurentii et Vita Sancti Vincentii..
[αδ] Si, 33, 2934sources[…] multam enim malitiam docuit otiositas.
[αε] Ov. rem.161-16235sourcesQueritur Egistus quare sit factus adulter. / In promptu causa est, desidiosus erat.
[αζ] Hier. epist.125, 1336sourcesGraecus adulescens erat in coenobio, qui nulla continentiae, nulla operis magnitudine flammam poterat carnis extinguere. Hunc periclitantem pater monasterii hac arte servavit. Imperat cuidam viro gravi, ut iurgiis atque conviciis insectaretur hominem et post inrogatam iniuriam primus veniret ad querimonias. Vocati testes pro eo loquebantur, qui contumeliam fecerat. Flere ille contra mendacium; nullus alius credere veritati, solus pater defensionem suam callide opponere, ne abundantiori tristitia absorberetur frater. Quid multa ? Ita annus ductus est, quo expleto interrogatus adulescens super cogitationibus pristinis, an adhuc molestiae aliquid sustineret: ‘Papae’, inquit, ‘vivere non licet, et fornicari libet?’
7. Septimo, ut dicit idem, [αγ] pisces lacuales et maxime remoti a fluuio et a mari, mali sunt et infirmi et mali saporis, et cito computrescunt. Habent enim quietem, eorumque putredo non lavatur a subintrante fluvio vel a mari. Significat hoc quod cito pereunt qui in bono non exercitantur omnique infirmitati spirituali sunt expositi qui subtrahunt se ab Evangelio et a poenitentiae amaritudine. Otium enim est omnium malorum sentiva Eccli. 33 : [αδ] multa enim mala docuit otiositas. Poeta : « [αε] Quaeritur : egistus, quare sit factus adulter ? In promptu est causa : desidiosus erat ». Hieronymus Ad Nepotianum : « [αζ] Graecus adolescens erat in cenobio, qui nulla abstinentia, nulla operis magnitudine flammam poterat carnis exstinguere. Hunc periclitantem pater monasterii hac arte servavit. Imperat cuidam gravissimo viro, ut jurgiis atque conviciis insectaretur hominem et post irrogatas injurias prius veniret ad quaerimonias. Vocati testes pro illo loquebantur qui injuriam fecerat. Flere ille contra mendacium cepit ; nullus alius credere veritati ; solus pater defensionem suam callide opponere studuit, ne abundantiori tristitia absorberetur frater. Quid multa ? Ita annus ductus est, quo completo, interrogatus adolescens super cogitationibus pristinis, respondit : “Papae mihi vivere non licet et fornicari libet” ».
[αθ] Si, 29, 2938sourcesMelior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio.
[αι] Sen. epist.2, 1-239sourcesPrimum argumentum bene compositae mentis existimo secum posse consistere et secum posse morari.
8. Octavo, ut dicit Isidorus libro XII, in omnibus piscibus generaliter signum mortis est quando [αη] ventrem sursum levant, et super aquae superficiem supernatant signum infallibile est mortis. Significat quod quando claustrales delectantur in his quae sunt ventris, et maxime extra claustrum, signum et argumentum est spiritualis mortis eorum ; quo contra, Eccli. 29 : [αθ] Melior est victus pauperis sub tegmine asserum, quam epulae splendidae in peregre sine domicilio.Seneca Ad Lucilium et alibi : « [αι] Primum argumentum bene compositae mentis existimo secum posse consistere et secum posse morari ». Exemplum in duobus monachis sancti Benedicti qui contra instituta regulae comederunt extra monasterium40sourcesCf. Greg. dial. 2, 12, 1-2..
[αλ] Si, 9, 22-2343sourcesViri justi sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio : et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi.
[αμ] Col, 3, 344sourcesMortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
9. Nono, ut dicit idem, [ακ] multi sunt pisces qui de mari ad aquas dulces egredientes in aqua dulci delectantur et impinguantur ; et e converso hi nunc in mari nunc in aqua dulci conversantur. Multi vero sunt pisces fluuiales qui maris nunc in aqua dulci conversantur. Multi vero sunt pisces fluuiales qui maris salsedinem non ferrentes, gustata aqua salsa, subito moriuntur. Significant haec bonos saeculares, qui ex affectu religiosorum familiaritati et doctrine concurrunt et ab eis verbo et exemplo delectantur spiritualiter et impinguantur Dei gratia, ita quod mare hujus saeculi detestantes post ejus experientiam et vitiorum et periculorum suorum finaliter mundo in Christo moriuntur, Eccli. 9 : [αλ] Viri iusti sint tibi convivae, et in mandatis Dei sit tibi gloriatio ; et omnis ennaratio tua in praeceptis altissimi. Col. 3 : [αμ] Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Exemplum in Theodorito imperatore qui valde profecit in familiaritate beati Ambrosii, ut habetur in Historia tripartita45sourcesCf. Cass. hist. eccl. 8, 8.. Similiter exemplum in Constantino imperatore qui, ut habetur in gestis sancti Siluestri et in Historia tripartita valde profecit ex usu cum eo, ita quod uterque mortuus est mundo, et tamen mortui sunt in Christo46sourcesCf. Cass. hist. eccl. 1, 4..
[αξ] Lc, 21, 3750sources[…] diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
10. Decimo, ut dicit idem, [αν] quidam pisces sunt et multi qui partim in aquis, partim in terris, vivunt, natandique in aquis, ambulandive in terris officium retinent a natura ; de nocte enim egrediuntur ad pascua graminea, de die vero manent in aquis. Significant religiosos evangelicos, qui nunc ascendunt supermentaliter ad pascua aeternae viriditatis, nunc condescendunt pie populis aedificandis et informandis ; aquae enim multae, populi multi, Apoc. 1748commentaireMême si Marcus renvoie aux écriture (Ap 17, 15), cette citation n’y figure pas telle quelle, mais se retrouve sous cette forme résumée dans la liturgie.. Quod ipsum totum significant esse bene in scala Iacob, Gen. 28 in qua angeli ascendentes visi sunt et descendentes. Scribitur de beato Francisco in vita ipsius quod in scala Iacob assuevit scandere nocte ad Deum caeli se mente praesentando, die vero descendere fratres aedificando49sourcesCf. Bon. leg. 1, 1.. Exemplum habemus etiam, multo magis, in Christo qui, ut habetur, Luc. 21, [αξ] diebus erat docens in templo, noctibus vero morabatur in monte Oliveti etc.
[απ] 1Co, 12, 2852sourcesEt quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.
11. Vndecimo, ut dicit Basilius in Hexaemeron libro VIII cap. 3, genera piscium distinguuntur. Nam [αο] alii sunt aequorei, alii litorei, alii altivagi, alii petrei, alii gregales, alii beluini, alii immanes, alii minuti. Significant varios status hominum in ecclesiastica hierarchia sive religionum varietates, I Cor. 12 : [απ] Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum apostolos, secundo prophetas, tertio virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. Vnde dicit Dionysius in Angelica hierachia quod distributio donorum est secundum convenientiam graduum et ordinum, et non solum in hierarchia sed etiam in ordine, alii alios excedunt et excellunt et angeli operationes suas referunt, non solum in Deum, sed etiam in supremos ordines53sourcesCf. Dion. hier. 1..
[ας] Ps, 72, 25-2655sourcesQuid enim mihi est in caelo ? et a te quid volui super terram ? Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum.
[ασ] La, 3, 27-2856sourcesBonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua.
12. Duodecimo, ut dicit idem, in eodem et ibidem, [αρ] est etiam propria sors piscibus propriaque natura et cibus differens certaque vivendi condicio propterea nihil de aquariis mansuescit nec patitur se manibus hominum contrectari. Significat hoc anachoritarum statum et condicionem qui, fugientes visus hominum, patent et vacant monasticae contemplationi caelestium et fruuntur suavitatibus singularibus Spiritus Sancti refectionum et unctionum, juxta illud Ps. 72 : [ας] Quid enim mihi est in caelo, et a te quid volui super terram ? Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. Tren. 3 : [ασ] Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua. Sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se supra se. Exemplum in sanctis patribus commorantibus sic in eremo Aegypti, sicut narrat beatus Hieronymus De vitis patrum et beatus Ambrosius De paradiso57sourcesCf. Ps.-Hier. vit. patr. 1, 22 et Ambr. psal. 19, 19..
[αυ] Ph, 3, 859sourcesexistimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam.
[αφ] HSV char.976B60sourcesDeum perveniat, quando mundum relinquat, quando scandala evadat, quando veram pacem inveniat. Semper cor sursum habet, et desiderium in superna elevatum.
13. Decimo tertio, ut dicit Aristoteles libro VII, [ατ] pisces in hieme fugiunt a fundo maris prope terram, quaerendo calorem, et ibi quaerunt pastum suum. In aestate vero e conuerso, a litoribus fugiunt in profundum <habent minus> calorem ; nam calor immoderatus laedit eos. Significant religiosos contemptores mundialium et appetitores aeternorum, scientes et cognoscentes quod amor mundi male inflammans laedit salutem, et ideo summopere fugiendum est ab eo et adhaerendum amori diuino, Phil. 3 : [αυ] Existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei ; propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Hugo De laude caritatis : [αφ] Signa caritatem habentium sunt : mundum derelinquere, scandala euadere, hujus mundi gloriam deridere, desideria in superna eleuare.
[αψ] Rm, 8, 1662sourcesIpse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
[αω] Aug. conf.8, 663sourcesErat monasterium Mediolanii, plenum bonis fratribus, extra urbis moenia, sub Ambrosio nutritore.
14. Decimo quarto, ut dicit idem in eodem cap. 5, [αχ] magna est piscibus uiuendi diuersitas, nimia etiam in cuiusque generis successione discretio. Communiter enim non incubant ouis suis sicut aues, non nidos aedificant aut cum labore proprios natos enutriunt, sed aqua suscipiens ouum facit animal manetque in singulis generibus immutabilis ad aliam naturam infusa progenies ac non sicut multorum terrestrium animalium et halitum speciem adulterina corrumpit commixtio. Significant haec quod in religiosis in comparatione saecularium est magna morum et actuum differentia, et antiquis succedunt noui et absque multa humana industria ipsa religio conuersos et missos a Deo diuina gratia facit homines perfectos, immutabiles a professione, assumpta et gratia caelesti percepta et numquam deceptibiles mundi uel diaboli, aut carnis corruptiua tentatione, Rom. 8 : [αψ] Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. Quis ergo separabit nos a caritate Christi ? Hieronymus in epistola 64 narrat de quinque milibus monachis in diuersis habitantibus cellis sub disciplina caelesti. Augustinus in libro Confessionum narrat quod [αω] apud Mediolanum erat monasterium plenum talibus fratribus sub Ambrosio nutritore. Ambrosius etiam dicit in libro De paradiso quo sub patre Pachomio erant mille quingenti serui Dei tales sub disciplina chrismatis.
[ββ] Ps, 103, 22-2465sourcesOrtus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur. Exhibit homo ad opus suum, et ad operatonem suam usque ad vesperum. Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti ; impleta est terra possessione tua.
15. Decimo quinto, ut dicit idem Basilius in eodem cap. 5, [βα] certi sunt pisces innumerabiles qui, quasi quodam communi decreto, propter cibum ad exteriora directi laborem peregrinationis arripiunt, simulque omnes, quasi dato signo, ad longinqua discedunt. Nam cum foetandi ceperit tempus urgere alii ex aliis in naturae legibus excitati profectionem mox ad partes pelagi borealis intendunt. Quos in reuertendo, cum uideris densissima conglomoratione confertos torrentem uiolentissimum putabis effluere per Protondide litus ad mare commeantes exuuium. Significant religiosos habentes in communi proprium qui sub abbatibus et prioribus commorantes certis diebus et horis ad opera procedentes signo dato, qui reuertentes propter bonum obedientiae tam meritis spiritualibus quam temporalibus bonis cum diuina acceptatione inueniuntur referri, Ps. 103 : [ββ] Ortus est sol et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur. Exibit homo ad opus suum et ad operationem suam etc. Quam magnificata sunt opera tua, Domine, omnia in sapientia fecesti ; impleta est terra possessione tua. Narratur a fide dignis quod tempore beati Bernardi in monasterio omnes monachi communiter et libenter exibant ad opera praeter unum uel duos pigros et insolentes. Quosdam vero sero reuertentes inueniunt ante monasterium beatam Virginem habentem in manu pixidem cum electuario optimo et de cocleari singulis propinabat. Cum autem ille uel illi insolentes uenissent, ut suam acciperent portionem, audierunt ab ea istam sententiam cum rubore : Qui non laborat, non manducet.
[βδ] 1Th, 4, 668sourcesEt ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus.
[βε] Bas. hex.7, 3, 2-469sourcesAut quid distat a pisce illo novissimo vir qui, divitiarum amore flammatus, captos inopes inexpletis hiatibus propriae rapacitatis absorbuit ? Alter substantiam pauperis vi sublatam retentabat ; hunc tu minis ac terroribus circumventum tui fecisti patrimonii portionem, atque ita iniusto iniustior extitisti et raptore rapacior. Cave igitur, ne te idem qui pisces eventus excipiat, id est hamus aut rete vel cophinus.
16. Decimo sexto, ut dicit idem in eodem libro et capitulo[βγ] uictus alius aliis secundum genus aptatus est. Nam alii limo aliuntur, nonnulli uermibus qui nascuntur in aqua contenti sunt, plurimi autem deuoratione satiantur alterna semperque minor apud eos fit alteri cibus, id est maiori. Et si quando contigerit eum qui minorem ceperat morsu ualidioris assumi in unum, uterque alium posterioris innititur. Significat illos qui inferiores per potentiarn opprimunt, contradicente apostolo I Thess. 4 : [βδ] Ne quis supergrediatur neque circumueniat in negotio fratrem suum, quoniam uindex est Deus de his omnibus, sicut praediximus uobis et testificati sumus. Basilius in Hexaemeron : « [βε] Aut quid distat a pisce ille nouissimo uir qui diuitiarum amore flammatus captos inopes inexpletis hiatibus propriae rapacitatis absorbuit. Alter substantiam pauperis ui sublatam retentabat. Hunc fecit quidam minis et terroribus circumuentum sui patrimonii portionem atque ita iusto iniustior et raptore rapacior est conuictus. Caue igitur ne te idem qui pisces euentus excipiat, id est hamus uel rete uel cophinus ».
[βζ] Ph, 3, 871sources[…] existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei.
[βη] Aug. conf.4, 1172sources[…] anima mea, saltem fatigata fallaciis. veritati commenda quidquid tibi est a veritate, et non perdes aliquid.
17. Decimo septimo, ut dicit Avicenna libro II, [βζ] pisces qui cibantur herbis bonis et radicibus plantarum sunt meliores ad usum illis qui cibantur sordibus profluentibus. Significat theologos qui cibantur libris diuinis et originalibus sanctorum meliores esse legistis uel artistis qui cibantur scriptis mundanorum auctorem et gestorum, Phil. 3 : Existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi domini mei etc. Vnde dicit beatus Augustinus IV libro Confessionum quod [βη] anima saltem fatigata fallaciis commendare debet ueritati quidquid sibi est a ueritate, et nihil perdet. Nil enim prodest bona res non utenti bene.
[βι] Jc, 4, 674sourcesDeus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
[βκ] 2Cor, 4, 1075sources[…] semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.
18. Duodeuigesimo, ut dicit Aristoteles libro II, [βθ] meliores sunt pisces qui non sunt magni ualde, neque habent carnem nimis duram et siccam, et in quibus non est nimia pinguedo nec muscillago, in quibus non est malus sapor uel odor. Significat humiles et abstinentes gratiae et famae magis conuenientes, Iac. 4 : [βι] Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. II Cor. 4 : [βκ] Semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes; ut et uita Iesu manifestetur in carne nostra mortali. Exemplum in beato Francisco qui maxime his duabus virtutibus inhiavit.
[βμ] Col, 4, 5-677sourcesIn sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt : tempus redimentes. Sermo vester semper in gratia sale sit conditus.
[βν] Ep, 4, 2978sources[…] ut det gratiam audientibus.
19. Vndeuigesimo, ut dicit idem, [βλ] pisces qui habent duram carnem salsi meliores efficiuntur. Significat nimis duros non esse utiles nisi discretionis sale condiantur, Col. 4 : [βμ] In sapientia ambulate. Sermo uester semper in gratia sit sale conditus, [βν] ut det gratiam audientibus. Dicit Canon : « Omne malum in alium uir ausurus qui in seipsum desaeuit austerus ».
[βο] 2Cor, 6, 4-681sources[…] in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto […].
20. Vigesimo, ut dicit idem, [βξ] omnis piscis generaliter est frigidus et humidus. Significat hoc quod religiosi omnes debent esse frigidi castitate et humidi pietate et deuotione, II Cor. 6 : [βο] In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in castitate, in caritate, in suavitate, in Spiritu Sancto. Exemplum in beato Benedicto, sicut ponit Gregorius in II Dialogorum.
[βρ] 2Cor, 4, 1184sourcesSemper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum.
[βς] 2Cor, 5, 13-1485sourcesSive enim mente excedimus Deo : sive sobrii sumus, vobis. Caritas enim Christi urget nos.
[βσ] 1Cor, 9, 2286sourcesFactus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem.
21. Vigesimo primo, ut dicit idem, [βπ] pisces saliti magis conueniunt medicinae; capita enim salitorum piscium sanant morsus canis rabidi et puncturas scorpionum; eradicant carnem adulerinam in ulceribus, et conferunt ulceribus putridis et saviosis. Significant discretos et mortificatos carne, maxime conuenire, immo principaliter proficere et informationi et aedificationi peccatorum et spiritualium infirmorum, II Cor. 4 : [βρ] Semper nos qui uiuimus, in mortem tradimur propter Iesum etc. Et infra 5 : [βς] Sive mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, nobis; caritas enim Christi urget nos. I Cor. 9 : [βσ] Factus sum infìrmis infìrmus, ut infìrmos saluos facerem. Scribitur de beato Ambrosio, discretissimo uiro, in uita ipsius quod tantae pietatis erat ut si quis ei peccata sua confiteretur, ita fortiter compati endo flebat quod ipsum peccatorem confitentem ad lacrimas contritionis uere compellebat, et sic omnes sanabat.
22. Vigesimo secundo, ut ponit idem, omne ius piscium confert uenenis bibitis et puncturis. Significat religiosorum perfectorum et sanctorum uirorum uitam et memoriam, virtutes et reliquias utiles aliis et virtuosas. Exemplum in Petro, cuius umbra sanabat omnes infirmitates, ut habetur Act. 5. Similiter sudaria et semicinctia Pauli fugabant infirmitates et daemones, ut habetur Act. 19. Chrysostomus De Pauli laudibus : « [βτ] Vis cognoscere dona Dei ? Vestimenta Pauli daemonibus terrori erant ».
[βφ] 1Th, 5, 589sources[…] et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.
[βχ] Leo tract.27, 390sourcesNon enim desinit hostis antiquus, transfigurans se in angelum lucis, deceptionum laqueos ubique praetendere, et ut quoquo modo fidem credentium corrumpat, instare.
23. Vigesimo tertio, ut ponit Aristoteles libro VII, [βυ] generaliter pisces plus laborant in die quam in nocte, et plus ante mediam noctem quam post. Et ideo, ut dicit idem, uenantur ante ascensum solis, quapropter tunc ponunt uenatores retia, quia non bene uident illa hora. Significant religiosos et sanctos uiros ambulare in ueritate et luce plusquam hypocritae et ficti, eosque propterea impeti et exercitari a daemonibus, maxime quando aliquam occasionem inueniunt; eapropter dicit apostolus I Thess. 5 : [βφ] Non sumus filii noctis neque tenebrarum sed diei. Leo Papa in sermone De circumcisione : « [βχ] Non enim desinit hostis antiquus deceptionum laqueos ubique praetendere, et ut quoquo modo fidem credentium corrumpat instare »,
[βω] Cantus Dominici, 92sourcesNocte caeli perlustrans limina die terris dat verbi semina.
24. Vigesimo quarto, ut dicit idem libro IV, [βψ] nocturno tempore cibum quaerunt et in odoriferis delectantur, odorant enim et audiunt. Significant contemplatiuos et orationis et deuotionis homines maxime de nocte uacare refectioni spiritus et suspendere olfactum interiorem caelestibus odoribus, et auditum caelestibus concentibus et delectari internis consolationibus, Ps. 91 : Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime. Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et ueritatem tuam per noctem. Cantatur de beato Dominico : « [βω] Nocte caeli perlustrans limina, de terris dat uerbi semina ».
[γβ] 2Tim, 4, 3-494sourcesErit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
25. Vigesimo quinto, ut dicit idem in eodem, [γα] ad uasa noua quibus uenantur citius accedunt quam ad antiqua, immo nisi fuerit nouum, de facili ad uasculum non accedunt. Significat curiosos in scientia, qui semper quaerunt et currunt ad noua dicta uel scripta, et relinquunt scripturas antiquas et perfectas scientias, II Tim. ultimo : [γβ] Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coaceruabunt sibi magistros, prurientes auribus, et a ueritate quidem auditum auertunt, ad fabulas autem conuertentur.Augustinus : Scientia quorundam philosophorum dum delectat, aduersatur Euangelio.
[γδ] Ph, 3, 1996sources[…] quorum Deus venter est.
[γε] Bern. conv.(8) 1397sourcesVoluptas gutturis, quae tanti hodie aestimatur, vix duorum obtinet latitudinem digitorum.
26. Vigesimo sexto, ut dicit Aristoteles libro VII, [γγ] uniuersaliter pisces sunt gulosi et avidi et pro maiori parte comedunt carnes si habeant. Significant gulae deditos et edacitati et uoluptati, Phil. 3 : [γδ] Quorum deus uenter est. Bernardus Super Cant. et in sermonibus : « [γε] Voluptas gulae quae tanti hodie aestimatur uix duorum latitudinem continet digitorum ».
[γη] Ex, 32, 699sources[…] sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
[γθ] Ex, 32, 8100sources[…] feceruntque sibi vitulum conflatilem.
27. Vigesimo septimo, ut dicit idem libro V, [γζ] maxima pars ouorum damnatur quando piscis ouat uagando, quia cum praesens non sit masculus ab ipsius semine oua non formantur. Ideo facilius ab avibus et aliis piscibus deglutiuntur. Significat dissolui et remitti a disciplina subditos in absentia praelati, et quandoque a daemonibus spiritualiter deuorari. Exemplum in Exod. 22 : quod in absentia Moysi [γη] sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere, [γθ] feceruntque sibi uitulum conflatilem.
[γκ] Sg, 2, 8-9102sourcesCoronemus nos rosis antequam marcescant ; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra : nemo nostrum exsors sit luxuriae nostrae. Ubique relinquamus signa laetitiae.
[γλ] Hier. epist.69, 9103sources[…] venterque mero aestuans, cito despumat in libidines.
28. Duodetrigesimo, ut dicit idem ibidem, [γι] tempore coitus uagantur mares et feminae piscium sicut grex et ambulant par cum pari. Significant luxuriosos et lasciuos in circuitu ambulantes simul et sibi complacentes in desideriis carnis, Sap. 2 : [γκ] Vbique relinquamus signa laetitiae. Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. Coronemus nos rosis antequam marcescant. Hieronymus Super Paulum : « [γλ] Venter mero aestuans facile despumat in libidinem ». Qui luxuriatur uiuens, mortuus est, etiam ferreas mentes libido domat quae maiorem in uirginibus patitur famem dum dulcius putant omne quod nesciunt. O quam acerbus fructus luxuriae, amarior felle, crudelior gladio.
[γν] 1Co, 4, 7105sourcesQuid autem habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?
[γξ] Bern. epist.18, 4106sourcesLaudamus mendaciter, delectamur inaniter.
[γο] Bern. apol.28107sourcesO uanitas uanitatum, sed non uanior quam insanior !
29. Vndetrigesimo, ut dicit idem ibidem, [γμ] multi ex eis cum pullificant infirmantur, et tunc temporis maxime deprehenduntur. Significant quosdam qui de bonis operibus gloriantes aegrotant in moribus et in affectibus et sic facile patent daemonum insidiantium incursus; quo contra, I Cor. 4 : [γν] Quid enim habes quod non accepisti ? Aut quid gloriaris quasi non acceperis ? Bernardus Super Cant. : « [γξ] Laudamus mendaciter et delectamur inaniter ».[γο] O uanitas uanitatum! « Sed non uanior quam insanior ».
[γρ] Ec, 1, 15109sources[…] stultorum infinitus est numerus.
[γς] Ambr. hex.1, 30110sourcesSed ea ex nobis orta, non a creatore Deo condita, morum levitate generatur, non ullam creaturae habens praerogativam, nec auctoritatem substantiae naturalis, sed mutabilitatis vitium, et errorem prolapsionis.
30. Trigesimo, ut dicit idem ibidem, [γπ] pisces fluuiales et palustres plus ouant quam alii, et citius, quia in maiori parte post quinque menses, alii autem pullificant post unum annum. Significant pullificari plus malos quam bonos et citius, Eccle. 1 : [γρ] Stultorum infinitus est numerus. Ambrosius in Hexaemeron : « [γς] Malitia ex nobis est non a creatore condita, morum leuitate generatur, nullam habens creaturae praerogatiuam nec auctoritatem substantiae naturalis, sed mutabilitatis uitium et errorem prolapsionis ».
[γτ] Aug. conf.1, 13112sourcesAmicitia enim mundi hujus, fornicatio est abs te; et Euge, euge dicitur, ut pudeat si non ita homo sit.
31. Trigesimo primo, ut dicit idem, patiuntur pisces quando ad arenam confricant uentrem suum. Significant cadere in peccatum illos qui nimis mundo haerent et cum eo se tenent, Iac. 4 : [γσ] Amicitia hujus mundi, inimica est Deo. Quicumque ergo uoluerit esse amicus hujus saeculi, inimicus Dei constituetur. Augustinus in libro Confessionum : « [γτ] Amicitia hujus mundi, O Domine, fornicatio est abs te et euge, euge dicitur ut pudeat, si non homo ita sit ».
[γφ] Sg, 7, 27114sources[…] et per nationes in animas sanctas se transfert ; amicos Dei et prophetas constituit..
[γχ] ?? vita, 11, 1115sourcesAd tantam autem mentis serenitatem indefessum orationis studium cum continua exercitatione virtutum virum Dei perduxerat, ut, quamvis non habuerit sacrarum litterarum peritiam per doctrinam, aeternae tamen lucis irradiatus fulgoribus, Scripturarum profunda miro intellectus scrutaretur acumine. Penetrabat enim ab omni labe purum ngenium mysteriorum abscondita, et ubi magistralis scientia foris stat, affectus introibat amantis.
32. Trigesimo secundo, ut dicit Avicenna libro II cap. 7, pisces marini sunt laudabiliores qui sunt subtiles, ut soleae et hujusmodi uerisimiles. Significant illos esse meliores in Ecclesia uel religione qui sunt perspicaciores in contemplando et acutiores in intelligentiam Scripturae sanctae penetrando et attingendo, Sap. 7 : [γυ] Est enim in ea spiritus intelligentiae multiplex : unicus, acutus, subtilis. [γφ] Et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. Scribitur de beato Francisco quod « [γχ] ad tantam mentis serenitatem uirum Dei deduxerat indefessum orationis studium cum continua exercitatione virtutum ut, quamuis non habuerit sacrarum litterarum peritiam per doctrinam, aeternae tamen lucis irradiatus fulgoribus, Scripturarum profunda miro intellectus scrutaretur acumine. Penetrabat enim ab omni labe purum ingenium mysteriorum abscondita, et ubi magistralis scientia foris est, affectus introibat amantis ».
33. Trigesimo tertio, ut dicit Isidorus libro XII, uariantur species piscium quoad escam et colorem et formam, quantitatem et qualitatem, longitudinem et latitudinem, breuitatem et carnositatem, saporem et insipiditatem, odorem et foetorem, sanitatem et infirmitatem, duritiam et mollitiem, soliditatem et resolutionem. Significant haec uarietates sive diuersitates statuum bonorum et malorum in praesenti saeculo, Ps. 103 : [γψ] Hoc mare magnum et spatiosum manibus, illic reptilia quorum non est numerus. Animalia pusilla cum magnis etc. Exemplum Matth. 13, in parabola de sagena missa in mare et ex omni genere piscium congregante; ubi subditur quod electi sunt boni in uasa, mala autem eiecti extra retia et uasa.
[δα] 1Co, 4, 10118sourcesNos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo : nos infirmi, vos autem fortes : vos nobiles, nos autem ignobiles.
[δβ] Bern. grad.18, 47119sourcesGloriosa res humilitas, qua ipsa quoque superbia palliare se appetit, ne vilescat !
34. Trigesimo quarto, ut dicit Aristoteles, magni pisces pullificant in latitudine et altitudine aquarum; [γω] parui vero pullificant in locis ubi est parua aqua, juxta radices arborum et cannarum. Significat hoc quod superbi homines et mundani ambulant in mirabilibus supra se, pauperes vero et humiles redigunt se ad parua et sunt contenti terminis suis ; propterea dicebat apostolus, I Cor. 4 : [δα] Vos nobiles, nos autem ignobiles; nos infirmi, uos autem fortes. Nos stulti propter Christum, uos autem prudentes in Christo. Bernardus Super Cant. et in sermonibus : « [δβ] Gloriosa res humilitas, qua ipsa quoque superbia se palliare appetit ne uilescat ».
[δδ] 2Co, 11, 28-29121sourcesInstantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ?
35. Trigesimo quinto, ut dicit idem, [δγ] pisces filios suos diligunt multum et eo longo tempore nutriunt. Significant praelatos subditos suos debere amare, fouere et informare cum perseuerantia, II Cor. 11 : [δδ] Instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor ? Quis scandalizatur, et ego non uror ?Ambrosius Super Lucam : « Illi prae ceteris uidere sublimia merentur qui fidelibus praeesse sollicite sciunt. Dumque ipsi pie super gregem uigilant, superna super eos gratia largius coruscat ».
[δζ] RM cruc.1, 15123sourcesHae ergo quatuor partes qui aliud significant, quam quatuor cornua crucis, si jacentem illam considerare velimus ? Agnum vero qui in medio sedis est, quid aliud quam mediam crucem tenere intelligimus ?.
36. Trigesimo sexto, ut dicit Isidorus libro XII, piscium genera inueniuntur, omnibus quae in aquis uiuunt et ex aquis ortum habent computatis, avibus tamen non annumeratis. Significat familiam agni Christi Iesu in eodem numero mysterialiter constitutam, Apoc. 14 : [δε] Vìdi supra montem Sion agnum stantem et cum eo centum quadraginta quattuor millia habentes nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis. Rhabanus in tractatu De cruce : [δζ] Hic numerus diuisus in quattuor partes pertinet ad familiam agni relucentem in omni cornu crucis.
37. Trigesimo septimo, ut dicit Aristoteles libro VII, [δη] nullum genus piscium habet testiculos. Significat illos qui sunt castrati propter regnum caelorum, juxta illud Matth. 19. Hieronymus Ad Eustachium : « Ob gehennae metum, me ipsum castraueram propter regna caelorum ».
Notes de source :
1. Pisces dicti unde et pecus, a pascendo scilicet. |
2. Reptilia ideo dicuntur haec quae natant, eo quod reptandi habeant speciem et naturam ; quamvis se in profundum inmergant, tamen in natando repunt. |
3. Ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. |
4. Hoc mare magnum et spatiosum manibus ; illic reptilia quorum non est numerus. |
5. Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis : ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. |
6. Hortor, ut ualeo, ut litterarum uere certeque sanctarum te curam non pigeat inpendere. Sincera enim et solida res est nec fucatis eloquiis ambit ad animum nec ullo linguae tectorio inane aliquid ac pendulum crepitat. […] Praecipue apostolorum linguas exhortor ut legas; ex his enim ad cognoscendos prophetas excitaberis, quorum testimoniis utuntur apostoli. |
7. Oro te, frater carissime, inter haec uiuere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihil quaerere, nonne tibi uidetur iam hic in terris regni caelestis habitaculum ? […] Discamus in terris, quorum nobis scientia perseueret in caelo. |
8. Vivere pisces sine aqua non queunt. |
9. Neque enim, ut omnia, huius aeris vivunt spiramine. |
10. multo magis omne quod natat, reptandi habet vel speciem, vel naturam. |
11. Congregationi pauperum affabilem te facito. |
12. In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te. Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. |
13. Cf. Aug. doct. 5, 13, 23. |
14. Quamobrem videtur mihi studiosis et ingeniosis adulescentibus et timentibus Deum beatamque vitam quaerentibus, salubriter praecipi ut nullas doctrinas quae praeter Ecclesiam Christi exercentur, tamquam ad beatam vitam capessendam secure sequi audeant […]. |
15. Cf. Gell. 7, 10. |
16. […] qui morantur in locis petrosis sunt meliores. |
17. […] aquis dulcibus currentibus in quibus non sunt sordes, & non sunt limosae, neque lacunales, neque paludosae: & non sunt de lacunis paruis. |
18. […] pisces quidem marini sunt laudabiles subtiles. |
19. Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius. |
20. Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis ; et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me. |
21. […] quia ab infantia sacras litteras nosti. |
22. […] ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus. |
23. Et illi qui morantur in aquis discoopertis flatui ventorum super se, sunt meliores eis, qui sunt è contrario. |
24. Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. |
25. […] sicut aromata fragrantiam suam non nisi cum incenduntur expandunt ; ita sancti viri omne quod virtutibus redolent in tribulationibus innotescunt. […] Misericordia enim Domini in die mandatur, quia in tranquillo tempore cognoscendo percipitur ; in nocte vero declaratur, quia donum, quod in tranquillitate sumitur, in tribulationibus manifestatur. |
26. Cf. Greg. dial. 4, 14, 2-5. |
27. Cf. Ps.-Hier. vit. patr. 5, 7, 41. |
28. Meliores etiam sunt pisces tam marini quam fluviales in pelago Aquilonari et Orientali quam in Australi, quia ex ventorum impetuoso flatu aquae plus moventur et amplius depurantur et subtiliantur, et ideo illarum aquarum pisces plus moventur et exercitantur, et a suis superfluis magis emundantur. |
29. Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. |
30. Ecce electi Dei carnem domant, spiritum roborant, daemonibus imperant, virtutibus coruscant, praesentia despiciunt, aeternam patriam cum voce moribus praedicant; eam etiam moriendo diligunt, atque ad illam per tormenta pertingunt. |
31. Ergo quanto majores tribulationes fuerint, tanto uberior consolatio reservatur. |
32. Cf. Vita Sancti Laurentii et Vita Sancti Vincentii. |
33. Unde pisces pelagini sunt meliores quam fluviales, et ipsi meliores quam lacuales, maxime si sunt longe a fluvio et a mari. Habent enim quietem, nec eorum putredo lavatur a subintrante fluvio sive mari : unde tales pisces male sapiunt et cito computrescunt. |
34. […] multam enim malitiam docuit otiositas. |
35. Queritur Egistus quare sit factus adulter. / In promptu causa est, desidiosus erat. |
36. Graecus adulescens erat in coenobio, qui nulla continentiae, nulla operis magnitudine flammam poterat carnis extinguere. Hunc periclitantem pater monasterii hac arte servavit. Imperat cuidam viro gravi, ut iurgiis atque conviciis insectaretur hominem et post inrogatam iniuriam primus veniret ad querimonias. Vocati testes pro eo loquebantur, qui contumeliam fecerat. Flere ille contra mendacium; nullus alius credere veritati, solus pater defensionem suam callide opponere, ne abundantiori tristitia absorberetur frater. Quid multa ? Ita annus ductus est, quo expleto interrogatus adulescens super cogitationibus pristinis, an adhuc molestiae aliquid sustineret: ‘Papae’, inquit, ‘vivere non licet, et fornicari libet?’ |
37. […] sursum ventrem elevant et super aquae superficiem natant, quod in omnibus piscibus maris et aquae dulcis est signum mortis. |
38. Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio. |
39. Primum argumentum bene compositae mentis existimo secum posse consistere et secum posse morari. |
40. Cf. Greg. dial. 2, 12, 1-2. |
41. Pisces vero a mari ad dulces aquas egredientes in earum dulcedine delectantur et impinguantur, et e converso, et hi nunc in mari, nunc in aqua dulci conversantur. Multi autem pisces sunt fluviales qui, maris salsedinem non ferentes, gustata aqua salsa, subito moriuntur. |
43. Viri justi sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio : et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi. |
44. Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. |
45. Cf. Cass. hist. eccl. 8, 8. |
46. Cf. Cass. hist. eccl. 1, 4. |
47. […] quidam vero partim in terris, partim in aquis conversantur. Et talium piscium genera sunt amphibola, id est dubia, ab Isidoro dicta , eo quod ambulandi in terris usum et natandi in aquis officium retinent a natura. |
49. Cf. Bon. leg. 1, 1. |
50. […] diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. |
51. In his sunt aequorei, litorei, altivagi, petrei, gregales, beluini, inmanes minutique pisces. |
52. Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. |
53. Cf. Dion. hier. 1. |
54. Est etiam propria sors piscibus propriaque natura et cibus differens certaque vivendi condicio. Propterea nihil de aquariis mansuescit nec patitur hominum se manibus contrectari. |
55. Quid enim mihi est in caelo ? et a te quid volui super terram ? Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum. |
56. Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua. |
57. Cf. Ps.-Hier. vit. patr. 1, 22 et Ambr. psal. 19, 19. |
58. Et similiter faciunt pisces, cum moventur de loco ad locum. Et ex eis sunt, qui vadunt a profundo maris in hieme ad prope terram querendo calorem. Et ex eis est, qui fugiunt a locis, que sunt prope terram, et intrant profundum maris fugiendo calorem. |
59. existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam. |
60. Deum perveniat, quando mundum relinquat, quando scandala evadat, quando veram pacem inveniat. Semper cor sursum habet, et desiderium in superna elevatum. |
61. Magna est illis vivendi diversitas, nimia etiam in cuiusque generis successione discretio. Multi piscium non incubant suis ovis sicut aves nec nidos aedificant nec cum labore proprios natos enutriunt, sed aqua suscipiens ovum facit animal manetque in singulis generibus inmutabilis ad aliam naturam inconfusaque progenies, ac non, sicut mulorum terrestrium vel alitum manifestarum, stirpem adulterina corrumpit admixtio. |
62. Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. |
63. Erat monasterium Mediolanii, plenum bonis fratribus, extra urbis moenia, sub Ambrosio nutritore. |
64. Certi sane pisces, quasi communi quodam decreto civium ad exteriora directi, laborem peregrinationis adripiunt simulque omnes, tamquam signo dato, ad longinqua discedunt. Nam, cum fetandi coeperit tempus vigere, alii ex alio sinu, naturae legibus excitati, profectionem mox ad partes pelagi borealis intendunt. Quos in revertendo, cum videris densissima glomeratione confertos, torrentem violentissimum putabis effluere, per Propontidis litus ad mare commeantes Euxinum. |
65. Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur. Exhibit homo ad opus suum, et ad operatonem suam usque ad vesperum. Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti ; impleta est terra possessione tua. |
67. Victus vero alius aliis secundum genus aptatus est. Nam certi limo aluntur ; nonnulli herbis quae nascuntur in aqua, contenti sunt ; plurimi autem devoratione satiantur alterna, semperque qui minor est apud eos, maiori fit cibus, et, siquando contigerit eum qui minorem ceperat morsu validioris absumi, in unum uterque alvum posterioris inicitur. |
68. Et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus. |
69. Aut quid distat a pisce illo novissimo vir qui, divitiarum amore flammatus, captos inopes inexpletis hiatibus propriae rapacitatis absorbuit ? Alter substantiam pauperis vi sublatam retentabat ; hunc tu minis ac terroribus circumventum tui fecisti patrimonii portionem, atque ita iniusto iniustior extitisti et raptore rapacior. Cave igitur, ne te idem qui pisces eventus excipiat, id est hamus aut rete vel cophinus. |
70. Illi qui cibantur herbis bonis et radicibus plantarum sunt meliores his qui comedunt sordes. |
71. […] existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei. |
72. […] anima mea, saltem fatigata fallaciis. veritati commenda quidquid tibi est a veritate, et non perdes aliquid. |
73. meliores sunt pisces qui non sunt magni valde, neque habent carnem nimis duram et siccam, et in quibus non est nimia pinguedo nec mustillago, in quibus non est malus sapor vel odor. |
74. Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. |
75. […] semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. |
76. […] illi qui habent duram carnem salsi meliores efficiuntur. |
77. In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt : tempus redimentes. Sermo vester semper in gratia sale sit conditus. |
78. […] ut det gratiam audientibus. |
80. Omnis enim piscis, sicut dicit idem , generaliter frigidus est et humidus. |
81. […] in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto […]. |
82. Saliti vero magis conveniunt medicinae : capita enim salitorum piscium usta sanant morsum canis rabidi, et puncturam scorpionis eradicant ; carnem adulterinam in ulceribus, et conferunt ulceribus putridis et saniosis. |
84. Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum. |
85. Sive enim mente excedimus Deo : sive sobrii sumus, vobis. Caritas enim Christi urget nos. |
86. Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. |
87. Vis dona Dei agnoscere? Vestimenta Pauli daemonibus terrori erant. |
88. […] pisces plus laborant in die quam in nocte, et plus ante mediam noctem quam post, et ideo, ut dicit Aristoteles, venantur ante ascensum Solis, et tunc ponunt venatores rete, quia pisces non bene vident hora illa. |
89. […] et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum. |
90. Non enim desinit hostis antiquus, transfigurans se in angelum lucis, deceptionum laqueos ubique praetendere, et ut quoquo modo fidem credentium corrumpat, instare. |
91. […] odore tamen quaerunt cibum nocturno tempore, in odoriferis enim delectantur, et ideo dicitur libro 4 : Genera piscium odorant et audiunt. |
92. Nocte caeli perlustrans limina die terris dat verbi semina. |
93. […] ad vasa nova quibus venantur, citius accedunt, quam ad antiqua ; imo nisi fuerit novum, de facili ad vasculum non accedunt. |
94. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. |
95. Pisces pro maiori parte comedunt carnes […], et universaliter pisces sunt gulosi et avidi ad cibum. |
96. […] quorum Deus venter est. |
97. Voluptas gutturis, quae tanti hodie aestimatur, vix duorum obtinet latitudinem digitorum. |
98. […] maxima pars ovorum damnatur quando pisces ovant vagando, quia cum praesens non sit masculus, ab ipsius semine ova non informantur, ab avibus etiam et ab aliis piscibus diglutiuntur. |
99. […] sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. |
100. […] feceruntque sibi vitulum conflatilem. |
101. […] tempore coitus vagantur mares et foeminae piscium, sicut grex, et ambulant par cum pari. |
102. Coronemus nos rosis antequam marcescant ; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra : nemo nostrum exsors sit luxuriae nostrae. Ubique relinquamus signa laetitiae. |
103. […] venterque mero aestuans, cito despumat in libidines. |
104. […] multi ex eis, cum pullificant, infirmantur, et propter hoc tunc temporis maxime deprehenduntur. |
105. Quid autem habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? |
106. Laudamus mendaciter, delectamur inaniter. |
107. O uanitas uanitatum, sed non uanior quam insanior ! |
108. […] quod pisces fluviales et palustres plus ovant et citius quam alii, quia in maiori parte post quinque menses. Alii autem omnes pullificant post 12, id est, annum. |
109. […] stultorum infinitus est numerus. |
110. Sed ea ex nobis orta, non a creatore Deo condita, morum levitate generatur, non ullam creaturae habens praerogativam, nec auctoritatem substantiae naturalis, sed mutabilitatis vitium, et errorem prolapsionis. |
111. Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? Quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. |
112. Amicitia enim mundi hujus, fornicatio est abs te; et Euge, euge dicitur, ut pudeat si non ita homo sit. |
113. Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus […]. |
114. […] et per nationes in animas sanctas se transfert ; amicos Dei et prophetas constituit.. |
115. Ad tantam autem mentis serenitatem indefessum orationis studium cum continua exercitatione virtutum virum Dei perduxerat, ut, quamvis non habuerit sacrarum litterarum peritiam per doctrinam, aeternae tamen lucis irradiatus fulgoribus, Scripturarum profunda miro intellectus scrutaretur acumine. Penetrabat enim ab omni labe purum ngenium mysteriorum abscondita, et ubi magistralis scientia foris stat, affectus introibat amantis. |
116. Hoc mare magnum et spatiosum manibus ; illic reptilia quorum non est numerus : animalia pusilla cum magnis. |
117. […] parvi enim pisces pullificant in locis ubi aqua est iuxta radices arborum et cannarum. |
118. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo : nos infirmi, vos autem fortes : vos nobiles, nos autem ignobiles. |
119. Gloriosa res humilitas, qua ipsa quoque superbia palliare se appetit, ne vilescat ! |
120. […] foetus autem suos diligunt et nutriunt longo tempore. |
121. Instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ? |
122. Et vidi : et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. |
123. Hae ergo quatuor partes qui aliud significant, quam quatuor cornua crucis, si jacentem illam considerare velimus ? Agnum vero qui in medio sedis est, quid aliud quam mediam crucem tenere intelligimus ?. |
124. […] nullus tamen mundorum piscium habet testiculos.
Notes de commentaire :
48. Même si Marcus renvoie aux écriture (Ap 17, 15), cette citation n’y figure pas telle quelle, mais se retrouve sous cette forme résumée dans la liturgie.