Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 39 : De thymallo>

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 29*
1. Trigesimo nono loco piscis ille qui dicitur thymallus hujus condicionis est secundum Isidorum. Nam « [α] a flore nomen accepit; thymum quidem flos appellatur. Etenim cum sit specie gratus et sapore iocundus, tamen sicut flos fragrat et corpore et odore aspirat ».
2. 2. Significat floridos desideriis, conversatione gratiosos, eruditione suavificos, bonitate famosos et aeternitate avidos. Talis fuit Paulus per omnia, sicut patet ex decursu epistolarum suarum et ex libro De laudibus ejus*. Talis fuit beatus Nicholaus sicut patet ex gestis sive legenda ipsius*.