Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 19 : De aurata>

1. [α]  Isid. 12, 6, 6*
1. Decimo nono loco piscis ille qui aurata dicitur hujus est condicionis. Nam ut dicit Isidorus libro XII, aurata dicitur a colore, [α] quia in capite colorem auri habet. Iste piscis pretiosus est, non solum in colore, sed etiam in sapore et ualore secundum experientiam.
2. [β]  Sg, 6, 26*
[γ] Chrys. paul. 2, 481*
[δ]  Pr, 3, 15*
2. Significat illos qui auro sapientiae mente et conversatione et doctrina pretiosi sunt Ecclesiae uniuersaliter, Sap. 6 : [β] Multitudo sapientium, sanitas est orbis terrarum. Exemplum in Paulo et Augustino et similibus. Chrysostomus De laudibus Pauli : « [γ] Quidnam illam Pauli aliquis appellet animam auream an adamantiuam ? Nam et omni adamante erat fortior et omni auro gemmisque pretiosior »; Prou. 3 : [δ] Sapientia pretiosior est cunctis operibus.
3. [ε]  Ps, 68, 3*
[ζ] Aug. jul. 4, 14, 72 et 5, 10, 42*
[η] Ps.-Aug. spir. an. 32
3. Quantum vero ad secundam condicionem, significat illos qui semper iacent in luxuria, et lasciuia est pastus eorum cum immunditia, et omnino depressi totaliter ad terrena, numquam quaeunt sapere caelestia, Ps. 68 : [ε] Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Augustinus Contra Iulianum : « [ζ] Motus uoluptatis ut est maximus, ita philosophiae infestissimus; congruere enim cum cognitione delectatio corporalis non potest ». Idem De spiritu et anima : « [η] Delectatio corporalis impedit cognitionem boni spiritualis ».