Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 14 : De carabone>

1. [α] BA, DPR, 13, 26*
1. Quarto decimo loco piscis qui dicitur carabo est hujus conditionis secundum Aristotelem libro VI. [α] Carabo, inquit, uincit pisces magnos et comedit eos; multipes autem uincit carabonem et comedit ipsum. Item, idem ibidem, carabo pascitur in luto et in caeno, et propterea est ponderosus et multum de luto in ipso inuenitur.
2. 2. Significat quantum ad primam condicionem illos qui habentes in hoc mundo potentiam opprimunt inferiores et tandem opprimuntur diuino iudicio ab inferiori se. Exemplum in Aman, Esth. 2, 3 et 4, qui habens potentiam opprimebat Mardochaeum cum populo suo, et tandem ordinatione ipsius Mardochaei impotentioris per ministerium Esther mulieris appensus est in patibulo*. Exemplum etiam in Holoferne, Iudith 12, qui uolens opprimere totam unam nationem principalem, ab una tamen muliere decapitatus fuit.