CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 45 : De sarde>

1. [α] Isid. orig.12, 6, 381sourcesCivitas Syriae quae nunc Tyrus dicitur olim Sarra vocabatur a pisce quodam qui illic abundat, quem lingua sua « sar » appellant ; ex quo dirivatumn est huius similitudinis pisciculos sardas sardinasque vocari.
1. Quadragesimo quinto loco piscis ille qui vocatur sar hujus condicionis est secundum Isidorum libro XII. Nam [α] abundans in Syria circa Tyrum civitatem nunc dedit civitati nomen Saram quondam antequam appellaretur Tyrus, ex quo denominatum est hujus similitudinis pisciculos sardas sardinasve vocari.
2. [β] 1Co, 4, 152sourcesNam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.
[γ] 2Co, 2, 153sources[…] quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt.
[δ] Ps.-Ambr. serm.56, 24sources[…] quantae hujus sunt gloriae, qui tantorum filiorum sapientia et devotione laetatur.
2. Significat illos qui abundantes pullulationibus sacris in congregatione vel patria nomen bonum dant nationi toti, et istud nomen bonum derivatum in posteros multos alios carissimos filiolos Deo pertrahit et gignit imitatione invocantes et sequentes merita eorum et fame praeconia, II Cor. 2 : [β] In Christo enim Iesu per Evangelium ego vos genui. [γ] Christi bonus odor sumus Deo. Ambrosius in sermone De confessore pontifice : « [δ] Quantae hujus sunt gloriae, qui tantorum filiorum sapientia et devotione laetatur ».

Notes de source :

1. Civitas Syriae quae nunc Tyrus dicitur olim Sarra vocabatur a pisce quodam qui illic abundat, quem lingua sua « sar » appellant ; ex quo dirivatumn est huius similitudinis pisciculos sardas sardinasque vocari. | 

2. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. | 

3. […] quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt. | 

4. […] quantae hujus sunt gloriae, qui tantorum filiorum sapientia et devotione laetatur.