Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 50 : De dracone marino>

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 42*
1. Quinquagesimo loco piscis ille qui vocatur draco marinus hujus condicionis est secundum Isidorum libro XII. Nam « [α] aculeos habet in branchiis ad caudam spectantes qui, dum percusserint quaeque fuerint venenum fundit »; unde et propterea sic vocatur.
2. [β]  1Co, 5, 13*
[γ]  1Co, 5, 6*
2. Significat diabolum vel haereticos qui aculeis tentationum vel haeresum quoscumque percusserint veneno peccati sive fermento erroris inficiunt et corrumpunt totaliter, I Cor. 5 : [β] Auferte malum ex vobis ipsis. [γ] Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit ?Exemplum in Nicholao Advena Antiocheno qui, ut habetur in Historia tripartita et ecclesiastica*, afflante diabolo cujus servus erat, suo errore totam nationem infecit atque corrumpit. Docuit enim quod uxores poterant a viris suis licite et sine peccato aliis ad concubitum mutari. Et cum ipse maledictus pulchram haberet uxorem, sicut apostata pessimus fecit quod docuit, ut sibi facilius ad credendum ceteros animaret; sicque factum est.