Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 16 : De porco marino>

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 12*
1. Sexto decimo loco piscis ille qui dicitur porcus marinus hujus est considerationis uel potius condicionis ut dicit Isidorus libro XII. Nam [α] dum more porci terrestris escam quaerit sub aquis fodit terram; circa enim guttur habet orificium et nisi rostrum arenis infigat, pastum autem non colligit.
2. [β]  2P, 2, 13-14*
[γ] Bern. conv. 8, 13*
2. Significat auaros et gulosos, II Pet. 2 : [β] Cor exercitatum auaritia habentes; oculos habentes plenos adulterii; uoluptates existimantes diei delicias coinquinationis. Bernardus Super Cant. et alibi : « [γ] Voluptas gulae quae tanti hodie aestimatur uix duorum latitudinem continet digitorum » .