CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 26 : De corvo>

1. [α] Isid. orig.12, 6, 131sourcesCorvi a cordis voce dicti, quia grunniunt pectore, suaque voce proditi capiuntur.
1. Vigesimo sexto loco pisces illi qui dicuntur corvi hujus sunt condicionis secundum Isidorum libro XII. Nam [α] dicuntur corvi a cordis voce quia gruunt pectore suaque voce proditi capiuntur.
2. [β] Pr, 23, 82sourcesIn vanitate sua apprehenditur peccator.
[γ] Si, 19, 273sourcesAmictus corporis risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo.
2. Significant illos qui sensibus corporis incauti se ipsos manifestant daemonibus et hominibus per quod in suis vitiis comprehenduntur, Prou. II : [β] In vanitate sua apprehenditur peccator. Eccli. 19 : [γ] Amictus corporis risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo. Exemplum narrat beatus Hieronymus in libro De vitis patrum de quodam patre qui aspiciens ingredientes in ecclesiam etiam cogitationes ingredientium ex ipsa eorum facie cognoscebat4sourcesCf. Ps.-Hier. vit. patr. 3, 167.. Vidit autem unum intrantem nigrum propter peccatum, et exeuntem lucidum propter contritionis meritum, et ex affectu laudavit aeternum et bonum Deum.

Notes de source :

1. Corvi a cordis voce dicti, quia grunniunt pectore, suaque voce proditi capiuntur. | 

2. In vanitate sua apprehenditur peccator. | 

3. Amictus corporis risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo. | 

4. Cf. Ps.-Hier. vit. patr. 3, 167.