Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 49 : De anguilla>

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 41*
1. Quadragesimo nono loco piscis ille qui vocatur anguilla hujus est condicionis secundum Isidorum libro XII. Nam ei similitudo anguis nomen dedit, cujus « [α] origo est ex limo, unde et quando capitur, adeo lenis est ut quanto fortius presseris, tanto citius elabitur. Ferunt autem orientis fluvium Gangeri anguillas gignere tricentorum pedum. Anguillae in vino necatae, si quis ex eo biberit, taedium vini non habet ».
2. 2. Significat quosdam astutos et malitiosos instar daemonum originatos et plantatos in terrenorum amore sive libidine quos, quando homo putat se cognoscere et habere, tunc minus cognoscit vel habet. Horum etiam sunt quidam tam excedentis malitiae et dolositatis, ut admiratione singulari sint discernentibus. Qui tamen aliquando conversi et gratiae fervore mundo mortui sunt aliis ad exemplum et amotionem spiritualis fastidii. De talibus fuit Elymas magus, Act. 13*, qui secundum attestationem Pauli ibidem, plenus exsistens omni dolo atque fallacia, inimicusque omnis justitiae cum diuino judicio ad Pauli imperium excaecatus credidit secundum quosdam, et Sergius Paulus proconsul, hoc viso, credidit admirans super doctrinam Domini. Exemplum similiter ponit Augustinus in libro Confessionum de Victorino magno oratore urbis Romae qui statuam meruerat in foro Romano qui conversus et fidem professus publice, exemplum et gaudium fuit omnibus salvari volentibus et in simili vel verisimili statu exsistentibus*.