Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 61 : De allectia>

1. 1. Sexagesimo primo loco pisces illi qui dicuntur allectia hujus sunt condicionis secundum Iorath De animalibus. Nam brevis mensurae sunt et sapidi et sani et copiosi, certisque temporibus se in maxima multitudine ad terras inclinant. Quando maxime est eorum piscatio, non comedunt aliquid sed vivunt de sola aqua. Intestinum quoddam habent perlongum intus aureum, quasi sunt etiam translucentia maxime et electa.
2. [α] Aug. conf. 6, 3, 3*
2. Significant humiles habitu, suaves affectu, sanosque affatu, abundantes virtutibus, certis temporibus infirmis condescendentes, quando maxime opus est, sancta aedificatione vel informatione. Qui quidem pascuntur principaliter gratia Dei et Scriptura venerabili, desiderium etiam habent longanime aureae gloriae. Sunt nihilominus semper pervii caelesti influentiae sive radiis aeternae sapientiae. De talibus erat Paulus, similiter et beatus Ambrosius qui omnia praefata habens, ut dicit Augustinus in libro Confessionum, infirmitatibus hominum serviebat « [α] et occultum os ejus quod erat in corde ejus sapida gaudia de pane caelesti ruminabat. » Simili modo faciebat beatus Gregorius, ut habetur in vita sua*.