Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 69 : De palamita sive scombaro>

1. 1. Sexagesimo nono loco pisces illi, qui dicuntur vulgo palamitae sive variati sive scombari, hujus sunt condicionis secundum Iorath De animalibus. Nam sunt colore pulchriformiter varii, caudis oblongi, sapore grati, valore pretiosi, a pinguidine noxia satis remoti, digestione tamen duri et pro tanto minus reputati.
2. 2. Significant bonos viros sacrorum morum et virtutum varietate decoros et gratiosos, perseverantia longanimes, aedificantes, erudientes sive in doctrina et consilio valentes, a temporalibus se elongantes, cum deliberatione cuncta agentes, et propterea malis hominibus sive levibus non placentes. De talibus fuerunt Moyses et Samuel et similes, sicut in canone Bibliae continetur. De talibus fuerunt Hieronymus et Gregorius sicut patet in scriptis eorum.