Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 8 : De murena>

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 43*
1. Octavo loco piscis, qui vocatur murena, hujus est condicionis secundum Isidorum libro XII et beatum Ambrosium in Hexaemeron. [α] Nam non a simili sibi concipit uel concipitur, sed a serpente quem sibilo serpens provocat ad amplexus, statuens se juxta litus. Hanc Graeci sinninam vocant eo quod se complicat in circulos. Hanc esse feminei sexus tradunt et concipere a serpente, ut dictum est. Ob id a piscatoribus sibilo vocatur et capitur. Fuste percussa uix interimitur, ferula vero statim. Hanc habere animam in cauda certum est; nam capite percusso uix dicunt eam interfici, cauda vero percussa et amputata, dicitur statim mori.E conuerso est de serpente; nam contrito capite uel abscisso statim moritur, cauda vero inde abscissa diu uiuit. Dicunt etiam iidem quod serpens deponit uenenum antequam coeat cum murena, sed completo generationis actu resumit uenenum suum. Et ideo murena non contrahit uenenum a serpente nec generat aliquid serpenti, sed sibi simile.
2. [β]  Es, 51, 23*
[γ]  2P, 2, 22*
2. Significant haec suggestiones diaboli ad animas et circa animas sibi subiugandas et subiugatas. Significant nihilominus illos qui multa possunt pati pro mundo et nihil pro Deo. Significant etiam recidiuantes in peccatum dimissum aliquando. Significant et illos qui non habent animas ubi debent habere, id est in caelestia eleuatas, sed ad terrena incuruatas, Is. 51 : [β] Dixerunt animae tuae : « Incuruare ut transeamus » ; et posuisti quasi terram corpus tuum et quasi uiam transeuntibus. II Pet. 2 : [γ] Contigit eis illud ueri prouerbii : « Canis reuersus ad suum uomitum » et « Sus lota in uolutabro luti ». Exemplum in Iuliano apostata et similibus multis.