Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 56 : De sturgione>

1. 1. Quinquagesimo sexto loco piscis ille qui dicitur sturgio hujus est condicionis secundum Iorath De animalibus. Nam pretiosae carnis et saporis exsistens, squamas habet fortes atque acutas, caput oblongum et caudam, medium vero grossum atque carnosum. Quidquid habet in se est aptum gratifice humano esui praeter squamas.
2. 2. Significat graves et doctos viros in Ecclesia qui pretiosae vitae et aedificationis exsistentes, virtutibus sunt muniti et zeli divini stimulis exacuti; mentem habent in Deum expansam et longanimem perseverantiarn; affectum vero caritate dilatatum et pietate refertum; totumque quod vivunt, sentiunt et sapiunt, Christi proficit ecclesiis et animabus singulis. Tales fuerunt Petrus et Paulus, sicut patet ex eorum epistolis et Actibus apostolicis. Tales fuerunt Ambrosius, Ieronymus, Augustinus et Gregorius, qui pretiositate vitae et exemplo aedificationis pollentes fuerunt in Ecclesia virtuosi et zelatores. Mentes etiam habuerunt sursum activas, et longanimes perseverantia exstiterunt, et affectiones etiam caritate dilatatas et pietate plenas habuerunt, sicut patet ex eorum scriptis pariter et gestis historicis.