Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 70 : De columbo>

1. 1. Septuagesimo loco piscis ille qui dicitur columbus hujus est condicionis secundum Iorath. Nam formam totam habens bestialem, carnem habet albam sed minus sapidam, parvi valoris et multi nocumenti est utentibus ejus esu. Ideo non est in usu gravibus et doctis personis.
2. 2. Significat quosdam juvenes, pulchros facie, bestiales conversatione, male gratos aliis in sua actione, parum habentes de bonitate et plurimum de miseria et iniquitate; ideoque corrumpunt sibi familiares, et non placet factum eorum sapientibus et discretis viris. De hujusmodi fuerunt Amon, Absalom et Adonias filii David, sicut habetur II et III Regum; tales filii Heli sacerdotis, ut habetur I Reg*.
3. 2. Tales fuerunt illi duo filii imperatoris, de quibus dicit Hieronymus De vitis patrum quod tetenderunt retia in eremo per 40 millaria in circuitu ad venatum; ceperuntque sanctum senem et cogebant eum negare fidem*.