Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 58 : De petrosa>

1. 1. Quinquagesimo octavo loco piscis ille qui dicitur petrosa hujus est condicionis secundum Iorath De animalibus. Nam sic est denominata a pluralitate lapideorum nexium. Piscis est latus, caudatus instar muris, vilis pretii pariter et saporis.
2. [α]  Ps, 48, 13*
[β]  Jr, 2, 36*
[γ]  Es, 48, 4*
2. Significat hominem duritiis variis innodatum, terrenis dilatatum cujus finis est bestialis, vilem moribus et insipidum sermonibus et actionibus, Ps. 48 : [α] Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Ier. 2 : [β] Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas. Is. 47 : [γ] Scio enim quia durus es tu, nervus ferreus cerva tua, et frons tua aenea.
3. Exemplum in Simone mago* et in Iuliano apostata et in Nicholao Advena Antiocheno, de quibus in Historia tripartita et ecclesiastica*.