Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 62 : De scorpino>

1. 1. Sexagesimo secundo loco piscis ille qui dicitur scorpinus hujus est condicionis secundum Iorath De animalibus. Nam sic vocatur quia stimulos habet hispidos. Est vero conversatio ejus inter saxa, et ideo sanus multum et sapidus, in nullo fastidiosus.
2. 2. Significat religiosos austeros vita et zelantes, quorum conversatio est in eremo sive nemoribus. Et ideo sanae aedificationis sunt aliis et saporem caelestem continent et praebent. Talis fuit Baptista venerabilis, ut habetur Matth. 3 et Luc. 3 et Marc. l. Talis fuit beatus Antonius monachus, sicut ponit beatus Hieronymus in libro De vitis patrum*.