Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 75 : De locusta marina>

1. 1. Septuagesimo quinto loco piscis ille qui vocatur locusta marina hujus est condicionis secundum Iorath De animalibus. Nam tota rufa colore, alba invenitur in carne, stimulis aculeata, tota foris hispida, dura digestione, capite sive cauda multum reflexa; fortes ictus habet et multum pungitivos.
2. 2. Significat virum religiosum totum amore Dei flammeum, totum castitate candidum, totum zelo Dei repletum, totum austeritate rigidum, totum deliberatione discretum, totum mente et corpore perseveranter humilem, totum contra vitia et deordinationes intendentem atque pugnantem. De talibus fuerunt Phynees et Mathathias, sicut habetur Num.* et I Macch. 2*. De talibus fuit beatus Hieronymus, sicut patet ex ejus scriptis et gestis multimode.