Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 72 : De trigla>

1. l. Septuagesimo secundo loco piscis ille qui vulgo appellatur trigla hujus est condicionis secundum Iorath. Nam brevis formae rufus est et quasi auro perfusus, pretiosus valore, delicatus sapore, aculeum quendam habet in capite.
2. 2. Significat illos in Ecclesia vel religione qui sunt humiles, caritativi, discreti, utiles, gratiosi et mente zelotypi. Tales fuerunt Timotheus et Titus, sicut patet in eorum epistolis; tales fuerunt omnes illustres uiri, de quibus facit librum beatus Hieronymus*.