Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 4 : De effimeron>

1. [α] BA, DPR, 13, 26*
1. Quarto loco piscis ille, qui dicitur effimeron, hujus est condicionis secundum Iorath in libro De animalibus. Nam [α] sine coitu nascitur et cum uixerit per tres horas diei, tunc moritur.
2. [β] Bern. cons. 3, 12*
[γ]  Jc, 1, 15*
2. Significat peccatum, quod quidem non habet causam nisi deficientem secundum Dionysium et Philosophum, et fit uel durat in modico tempore; « [β] sed fecisse in sempiternum manet », secundum Bernardum De consideratione, Iac. 1 : [γ] Concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero cum consumatum fuerit, generat mortem. Augustinus Super Ioannem : « Peccatum nihil est et nihil fiunt homines cum peccant ».