Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 54 : De umbra>

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 6*
1. Quinquagesimo quarto loco piscis ille qui dicitur umbra hujus est condicionis secundum Isidorum libro XII. Nam sic appellantur hujusmodi pisces « [α] quia colore umbrae sunt ».
2. [β]  Mt, 6, 16*
[γ] Aug. disc. 5, 5*
[δ] Aug. hom. 1Jn 9, 7*
2. Significant quosdam hypocritas qui propter exterminationem facierum et sensuum quasi umbrae videntur et sunt in Ecclesia vel religione vel familia; quo contra Matth. 6 : [β] Cum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes, exterminant enim facies suas etc. Augustinus, De disciplina christiana : « [γ] Non discordet cor tuum a facie tua; non habeas faciem sursum et cor deorsum.[δ] Vnde mereris ut Deus avertat faciem suam a peccatis tuis, si tu non inde avertas faciem tuam a peccatis tuis ».