Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005. ,
<Cap. 47 : De sepia>
1. [α] Isid. orig.12, 6, 461sources[…] sepibus interclusa facilius capitur ; in coeundo obscenum genus ; ore enim concipit sicut vipera. Cuius atramento tanta vis est ut lucernae addito Aethiopas videri ablato priori lumine quidam tradant.
1. Quadragesimo septimo loco piscis ille qui vocatur sepia hujus est condicionis secundum Isidorum libro XII. Nam sic nominatur pro eo quod « [α] sepibus interclusa facilius capitur. In coeundo obscenum genus est; ore enim concipit sicut vipera. Cujus attramenti tanta vis est ut lucernae additum Aethiopas sive Aethiopes videre ablato priori lumine quidam tradant ».

2. [β] Pr, 5, 222sourcesIniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
[γ] 2Co, 4, 44sources[…] in quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii.
2. Significat peccatores sceleribus irretitos facilius a daemonibus capi et ad inferna deduci juxta illud Prou. 5 : [β] Iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Significat etiam profundos et avidos luxuriosos contra naturam, de quibus apostolus Ad Rom. l3sourcesCf. Rm 24-32.. Significat etiam peccatum necromantiae artis subtrahentis fidelibus lumen caeli et inferentis loco ejus caecitatem mentis et aspectum daemoniorum, juxta quod dicit apostolus II Cor. 4 : [γ] In quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat illuminatio Evangelii. De talibus fuit beatus Cyprianus martyr antequam converteretur ad viam beatae justitiae qui pro Agladio scholastico ob ejus amorem turpem sua magica arte daemones invocabat atque ad eam tentandam mittebat et stuprum magno studio procurabat, ut habetur in Ecclesiastica historia5sourcesNon trouvé..

Notes de source :
1. […] sepibus interclusa facilius capitur ; in coeundo obscenum genus ; ore enim concipit sicut vipera. Cuius atramento tanta vis est ut lucernae addito Aethiopas videri ablato priori lumine quidam tradant. |
2. Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. |
3. Cf. Rm 24-32. |
4. […] in quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii. |
5. Non trouvé.