CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 18 : De abatue>

1. [α] BA DPR, 13, 261sources[…] universaliter pisces sunt gulosi et avidi ad cibum, et praecipue piscis qui dicitur Habatue ; et propter hoc extenditur venter suus, cum fuerit ieiunus, et saepe inflat ventrem suum et eiicit a se alios pisces quoniam venter eius pervenit ad os et non habet stomachum.
1. Decimo octavo piscis ille qui dicitur abatue hujus est condicionis secundum Aristotelem libro VII. Nam [α] ceteris piscibus exsistentibus gulosis et avidis per naturam, ipse praecipue et per excellentiam; et propter hoc extenditur uterus suus. Cum fuerit ieiunus est malus, et saepe inflat uentrem suum et eicit a se alios pisces, quoniam uenter ejus peruenit ad os et non habet stomachum.
2. [β] 1Co, 6, 132sourcesEsca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destruet.
[γ] Greg. mor.30, 18, 593sources[…] dum venter non restringitur, per carnis concupiscentiam simul cunctae virtutes obruuntur. Unde et de Nabuchodonosor vincente scribitur Princeps coquorum destruxit muros Ierusalem.
[δ] Hier. epist.69, 94sources[…] venterque mero aestuans, cito despumat in libidines.
2. Significat illos qui solum uentri suo seruiunt et pro nulla alia re laborant. Et quando non habent ad plenitudinem, murmurant et impatienter se habent et pugnant tunc et conuitiantur. Quando vero habent, comedunt tantum quod eiciunt extra comesta. Exemplum in filiis Israel, Num. 11, qui gula excedenter capti murmurauerunt, quia non habebant quae uolebant, et postquam habuerunt, tantum comederunt quod per nares eorum exibat cibum, quibus ira Dei superuenit diuino iudicio, I Cor. 6 : [β] Esca uentri et uenter escis; Deus autem et hunc et has destruet. Gregorius in Moralibus : « [γ] Cum uenter non restringitur a carnis concupiscentia, cunctae simul virtutes obruuntur; unde et principes coquorum destruxerunt Ierusalem ». Hieronymus super epistola Ad Eph. et in epistolis : « [δ] Venter mero aestuans cito despumat in libidinem ».

Notes de source :

1. […] universaliter pisces sunt gulosi et avidi ad cibum, et praecipue piscis qui dicitur Habatue ; et propter hoc extenditur venter suus, cum fuerit ieiunus, et saepe inflat ventrem suum et eiicit a se alios pisces quoniam venter eius pervenit ad os et non habet stomachum. | 

2. Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destruet. | 

3. […] dum venter non restringitur, per carnis concupiscentiam simul cunctae virtutes obruuntur. Unde et de Nabuchodonosor vincente scribitur Princeps coquorum destruxit muros Ierusalem. | 

4. […] venterque mero aestuans, cito despumat in libidines.