Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 55 : De leviathan>

1. [α]  Es, 27, 1*
1. Quinquagesimo quinto loco piscis ille magnus qui dicitur leviathan, Iob 3, et 40*, et Is. 27*. Si, ut dicunt quidam postillatores, est cetus sive balena, non oportet loqui plus, quia supra actum est plenarie de eo sive de ea. Si autem sit serpens marinus maximus vectis et tortuosus, quasi indeceptibilis et non comprehensibilis, ut videtur innui Iob 40 et Is. 27 ubi dicitur : [α] In die illa visitabit Dominus in gladio duro et forti super Leviathan serpentem vectem, serpentem antiquum, serpentem tortuosum. Sic, secundum Glossam ibidem quia interpretatur additamentum eorum.
2. [β]  Glossa ord. Es. 27, 1*
2. Significat diabolum. Qui quidem sic dicitur, « [β] quia postquam malam culpam mala suggestione intulit; hanc quotidie augere malis persuasionibus non desinit. In ejus enim fortitudine fluxa mollities; in vecte autem dura rigiditas annotatur. Vt ergo hunc durum significet et mollem et vectem nominat et serpentem. Durus quippe est per malitiam et mollis per blandimentum. Vectis quippe dicitur quia usque ad necem percutit. Serpens vero quia insidias molliter infundit ». Huc usque Glossa.