Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 63 : De cochio>

1. 1. Sexagesimo tertio loco piscis ille qui dicitur cochius hujus est condicionis secundum Iorath De animalibus. Nam rufi coloris et albae et solidae, non pinguis exsistens carnis, sanus est et sapidus competenter. Caput habet magnum respectu corporis et caudam exilem atque acutam.
2. 2. Significat virum religiosum desiderio flammeum, castitate candidum, constantia firmum, austeritate non petulum, sermone sanum, mente magnanimum, perseverantia zelotypum. Talis fuit Timotheus, talis fuit Titus, talis fuit Dionysius, talis fuit Clemens, sicut patet ex gestis eorum et ecclesiasticis historiis.