Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 22 : De tructa>

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 6*
1. Vigesimo secundo loco piscis qui dicitur tructa hujus est condicionis. Nam ut dicit Isidorus libro XII : [α] tructae sunt variae in colore, sicut etiam experientia manifestat. Iste piscis pretiosus et sapidus et gratiosus exsistit.
2. [β]  Si, 50, 10*
[γ]  Sg, 18, 24*
2. Significat clericum uel religiosum varietate sacrorum morum et actuum pretiose et cum aedificatione, discretione et gratia proximis renitentem, Eccli. 50 : [β] Quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso. In hujus mysterium habetur Sap. 18 : [γ] In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum; et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta. Scribitur de beato Dominico quod tanta morum honestate pollebat, tanto in omnibus diuini fervoris impetu ferebatur, ut ipsum esse vas honoris et gratiae, vas ornatum omni lapide pretioso* ; nemo qui diligenter averteret, dubitaret. Simile legitur et cantatur de beato Bernardo*.