Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 31 : De aranea>

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 18*
1. Trigesimo primo loco piscis ille qui dicitur aranea hujus est condicionis secundum Isidorum libro XII. Nam sic est dictus eo quod [α] habeat stimulos quibus feriat.
2. [β]  2Ti, 2, 14-17*
2. Significat convitiosos sive contumeliosos homines circa fidem; quo contra II Tim. 2 : [β] Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est nisi ad subversionem audientium. Multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit. Tales erant Cherintus et Marcion, sicut dicit Hieronymus in libro Illustrium virorum*.