CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 10/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005.

<Cap. 51 : De torpeda>

1. [α] Isid. orig.12, 6, 451sources[…] eo quod corpus torpescere faciat, si eam quisque viventem tangat. Narrat Plinius Secundus : « Ex Indico mare torpedo etiam procul et e longinquo, vel si hasta virgaque adtingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum veloces alligare pedes. » Tanta enim vis eius est ut etiam aura corporis sui adficiat membra.
1. Quinquagesimo primo loco piscis ille qui vocatur torpeda, quam Romani serpiginem vocant, hujus est condicionis secundum Isidorum libro XII. Nam sic vocata est « [α] eo quod corpus torpescere facit si eam quis in ventrem tangat. Narrat etiam Plinius quod si hasta vel virga attingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere faciat et quantumvis veloces ad cursum alligare pedes, tanta vero vis ejus est ut etiam aura corporis sui afficiat membra ».
2. [β] Jb, 41, 24-252sourcesNon est super terram potestas quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. Omne sublime videt : ipse est rex super universos filios superbiae.
[γ] Aug. serm.305A3sourcesSed dictus diabolus leo et draco; leo propter impetum, draco propter insidias; leo aperte irascitur, draco occulte insidiatur.
2. Significat diabolum vel valde superbum hominem qui multum indignans injuriis sibi factis et maxime quae tangunt cor, si potest, aufert potentiam benefaciendi. Et si adjurationibus et orationibus vel potestativis sanctorum imperiis reprimatur, procurat et conatur, quantum potest, se vindicare et tali a agentes spiritualibus viribus debilitare et sacris affectibus in Deum expedite pergentes alligare et compedire. Cujus nequitiae tanta venenositas est, ut etiam sola suggestione concupiscentias excitando afficiat interiora tentati, si complaceat aut consentiat suggestionibus ejus, Iob 41 : [β] Non est potestas super terram quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. Omne sublime videt, ipse est rex super omnes filios superbiae. De naribus ejus procedit fumus, sicut ollae ferventis atque succensae. Halitus ejus prunas ardere facit. Augustinus in sermone De uno martyre : « [γ] Sic dictum est de diabolo, quia leo et draco est; leo propter impetum, draco propter insidias ».

Notes de source :

1. […] eo quod corpus torpescere faciat, si eam quisque viventem tangat. Narrat Plinius Secundus : « Ex Indico mare torpedo etiam procul et e longinquo, vel si hasta virgaque adtingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum veloces alligare pedes. » Tanta enim vis eius est ut etiam aura corporis sui adficiat membra. | 

2. Non est super terram potestas quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. Omne sublime videt : ipse est rex super universos filios superbiae. | 

3. Sed dictus diabolus leo et draco; leo propter impetum, draco propter insidias; leo aperte irascitur, draco occulte insidiatur.