Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 41 : De hamione>

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 33*
1. Quadragesimo primo loco piscis ille qui vocatur hamio hujus est condicionis secundum Isidorum libro XII. Nam ideo sic dicitur « [α] quia non capitur nisi hamo, saxatis dextra, laevaque lateribus uirgulis pulliceis perpetuis alisque discoloribus designatur ».
2. [β]  Jb, 26, 12*
[γ]  Jb, 40, 20*
[δ] Com. schol. 172*
2. Significat diabolum qui non potuit capi nisi hamo crucis Christi, cum tamen suis daemonibus et malis hominibus velut saxis esset dextra, levaque vallatus astutiisque et malitiis variis irrectificabiliter refertus, Iob 26 : [β] Prudentia ejus, id est Christi in cruce, percussit superbum diabolum. ltem in eodem 40 : [γ] An extrahere poteris leviathan, id est diabolum hamo, et fune ligabis linguam ejus ? Quasi dicat Dominus ad Iob : « Non est hoc nec erit nisi solius Christi patientis in cruce ». Glossa super exenteratione piscis Tobiae 6 : [δ] Diabolus stans super brachium crucis considerabat utrum Christus haberet aliquam maculam et videns quod non, cognovit se debachatum.