Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 23 : De lupo sive spilula>

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 5*
1. Vigesimo tertio loco pisces qui dicuntur lupi sive spilulae hujus sunt condicionis secundum Isidorum libro XII. Nam ita sunt voraces in aquis sicut lupi in terris. [α] Persequuntur enim alios improbe et devorant quos possunt.
2. [β]  1Th, 4, 6*
[γ]  Es, 33, 1*
2. Significant raptores et supergressores aliorum hominum, utique judicandos finaliter, secundum Apostoli formam, I Thess. 4 : [β] Et ne quis supergrediatur vel circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Deus de his omnibus etc. Is. 33 : [γ] Vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis ? Exemplum habemus in Iuliano apostata et in Decio Caesare et in multis valde in Historia tripartita*.
3. [δ]  1Co, 7, 5*
[ε]  Mt, 26, 41*
3. Sicut etiam ponit idem in eodem, iste piscis ingeniosus est in captura; denique rete circumdatus fertur arenas arare cauda, atque ita concitus transire rete. Significat illos qui sunt astuti ad evadendas insidias et tentationes daemonum per viam humilitatis evangelicae et orationis sanctae, I Cor. 7 : [δ] Vacetis orationi, ne tentet uos Satanas. Matth. 26 : [ε] Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Exemplum in sancto patre Antonio qui non poterat aggredi a daemonibus quia semper inveniebatur orans vel legens, lacrimans vel se consignans, ut narrat beatus Hieronymus in libro De vitis patrum*.