Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 78 : De tinea>

1. 1. Septuagesimo octavo loco piscis ille, qui vulgo dicitur tinea, hujus est condicionis secundum Iorath De animalibus. Nam squamis notabiliter est circumsaepta, communis autem formae atque coloris, communis pretii pariter et saporis; cujus pinguedo et gustus melior circa ventrem consistit; caput habet plenum et bonum, linguam sapidiorem, temporibus certis sanus piscis et temporibus certis infirmus.
2. 2. Significat communes sive mediocres personas in Ecclesia, virtutibus decenter munitos, conversatione et aedificatione competenter acceptos, suavitate sive consolatione caelesti in affectibus sufficienter saginatos, in superiori parte rationis magnanimitate bona praeditos, sermone bene gratiosos, temporibus certis aedificantes et temporibus certis quaedam vestigia defectuosa ex fragilitate praebentes. Tales fuerunt quasi omnes apostoli ante aduentum Spiritus Sancti; tales quasi erant omnes discipuli patrum in Egypto, de quibus scribit Ieronymus et etiam Cassianus in libro De collationibus patrum*.