Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Marcus Urbevetanus - Liber de Moralitatibus IV. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 10/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Liber de Moralitatibus, Girard J. Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005. ,
<Cap. 2 : De delphino>
1. [α] Isid. orig.12, 6, 111sourcesquod voces hominum sequantur vel quod ad symphoniam gregatim conveniunt. Nihil in mari velocius istis ; nam plerumque salientes naves transvolant. Quando autem praeludunt in fluctibus et undarum se molibus saltu praecipiti feriunt, tempestates significare videntur. Hi proprie simones nominantur. Est et delphinum genus in Nilo dorso serrato, qui crocodillos tenera ventrium secantes interimunt.
[β] BA DPR, 13, 262sources[…] lactant foetus suos dum sunt parvi.
1. Secundo loco est quidam piscis in mari delphinus qui habet has condiciones, secundum Isidorum et Ambrosium in Hexaemeron et Basilium. [α] Nam uoces marinariorum sequitur et ad uocem symphoniae gregatim conueniunt et in harmonia mirabiliter delectantur. Quibus in mari nihil est uelocius, nam plerumque salientes naues transuolant, quorum saltus et ludus in fluctibus futuram de imminenti tempestatem significat. Habent autem hujusmodi pisces dorsa serrata quibus interiora uentrium secantes interimunt crocodilos pisces illos serpentinos aduersantes balenae, ut dictum est supra. Magnae etiam competenter quantitatis exsistentes sunt utiles cibo humano multum. [β] Solus iste piscis lactat fetus suos paruos, ut dicit Aristoteles libro VI.

2. 2. Significant uiros contemplatiuos et religiosos veros qui uoces sive inspirationes angelorum et euangeliorum audientes et percipientes et sequentes ex affectu concentibus caeli aures supermentales suspendunt et in eis percipiendis summe delectantur et ad sursum actiones in Deum semper se promptiores inueniunt, mundana relinquentes et supermundana petentes et inter fluctus tentationum uel tribulationum, apostoli more gaudentes et gloriantes mundoque et ipsum sequentibus calamitatem aeternam affuturam non tacentes, haereticos etiam et fidei aduersarios et alios peccatores pestiferos in zeli uehementia et acumine deturbantes et dissecantes; sicque uniuersali Ecclesiae omnino proficientes et infirma membra ejus singulariter in Christo educantes. Exemplum in apostolo Paulo cui a conuersione haec omnia actualiter euenerunt et in eo inuenta sunt, sicut patet uniuersaliter ex Actibus Apostolorum et ex epistolis suis. Exemplum etiam in Augustino, Ambrosio, Hieronymo et Gregorio et multis similibus, sicut patet ex eorum uitae et doctrinae decursu, et clarum est sapientibus.
Notes de source :
1. quod voces hominum sequantur vel quod ad symphoniam gregatim conveniunt. Nihil in mari velocius istis ; nam plerumque salientes naves transvolant. Quando autem praeludunt in fluctibus et undarum se molibus saltu praecipiti feriunt, tempestates significare videntur. Hi proprie simones nominantur. Est et delphinum genus in Nilo dorso serrato, qui crocodillos tenera ventrium secantes interimunt. |
2. […] lactant foetus suos dum sunt parvi.