Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 82 : De alloda>

1. 1. Octogesimo secundo loco piscis ille qui vocatur alloda hujus est condicionis secundum Iorath. Nam convenientis coloris, saporis, et pretii exsistens, assaturae est magis idonea.
2. 2. Significat bonas conjugatas quae sunt pulchrae conversationis, bonae aedificationis, bonae discretionis et magnae caritatis et fervidae pietatis ad infirmos et pauperes. Tales erant mulieres illae quae adhuc habentes maritos sequebantur Dominum, sicut habetur Luc. 8a*. Tales etiam erant sorores beati Ambrosii, ut dicitur in gestis ejus*.