Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 6 : De echino>

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 34*
1. Sexto loco piscis ille stupendus, qui vocatur echinus, hujus est condicionis secundum Isidorum libro XII et Ambrosium in Hexaemeron. [α] Nam est paruus, uix semipedalis, ab haerendo dictus. Quamuis enim exigui corporis sit, maximae tamen est virtutis. Nam nauem adhaerendo retinet et cum adhaeret, licet ruant uenti, procellae saeuiant, quasi radicata stare in mare uidetur, nec mouetur. Et hoc facit, non retinendo, sed tantummodo haerendo. Hunc latini « moron » vocauerunt eo quod navigia moram contrahere uel stare compellat, ut habetur ibidem.
2. 2. Item scribit Basilius in Hexaemeron libro VIII cap. 6 et beatus Ambrosius similiter in Hexaemeron et Beda, quod iste piscis uentorum praesentiens tempestatem, calculum arripit ualidum et tamquam anchoram, ne excutiatur fluctibus, trahit sive sibi superponit in dorso, et non suis se liberat uiribus, sed alieno pondere munitur et contra futuras tempestates stabilitur. Quod uidentes nautae sibi praecauent, ne eos turbo praeueniat improuisos.
3. [β]  Lc, 1, 48*
[γ] Ambr. luc. 8, 40*
3. In prima condicione sive proprietate dat considerare hominibus et cognoscere de plano quanta est potentia Creatoris in suo fonte sive origine quando tanta inuenitur in effectu tam modicae suae creaturae. Item significatur nobis per hoc ipsum humilitatis virtus, quanta est, quia maxima operatur. Exemplum in beata Virgine cuius humilitas tantae virtutis extitit quod Dei Filium omnipotentem in uterum suum traxit, et caelo et terrae praefecit et spectabilem singulariter effecit, sicut ipsamet dicit Luc. 1 : [β] Respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Ambrosius Super Lucam : « [γ] Nihil excelsius humilitate. » Humilitas sola promeretur gloriam
4. [δ]  1P, 2, 4-5*
4. In secunda vero sui condicione sive proprietate dat et indicit hominibus poenitentibus cautelam et circumspectionem et praemunitionem contra futurum iudicium sive mortem, uel etiam contra imminenti a pericula sive tentationes et aduersitates, ut scilicet supermentaliter et in affectibus accipiant Christum lapidem angularem fundantem et stabilientem et coniungentem sive coaptantem corpora et animas Deo conseruantem et protegentem ab omni periculo, omni hora et loco, I Pet. 2 : [δ] Ad quem accedentes lapidem uiuum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum; et ipsi tamquam lapides uiui superaedificamini domos spiritales, sacerdotium sanctum, offerre spiritales hostias, acceptabiles Deo per Iesum Christum. Illud bene effectui mandauerunt apostoli et discipuli in Ecclesia primitiua, sicut habetur in Actibus et in Ecclesiastica historia plene.