Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 66 : De soris>

1. 1. Sexagesimo sexto loco pisces illi qui vocantur sori hujus sunt condicionis secundum Iorath. Nam parvi sunt natura, et de facili non ascendunt ad magnitudinem medii cubiti humani. Similiter sunt competentis saporis et sanitatis.
2. 2. Significant bonos laicos, humiles inter alios, non se efferentes, bonae aedificationis in se et sanae exhortationis ad alios. Tales erant Fortunatus et Achaicus, de quibus I Cor. ultimo*. Talis etiam fuit mater beati Augustini, ut habetur in libro Confessionum*.