Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 88 : De rubilione>

1. 1. Octogesimo octavo loco pisces illi, qui vocantur vulgo rubiliones, hujus sunt condicionis secundum Iorath. Nam brevis formae, sapidi sunt congrue, rufi, pennulis et circumsaepti squamis, aculeatique spinis.
2. [α]  2Co, 6, 4*
2. Significant inferiores ministros ecclesiarum, contentos suis stipendiis humiliter, aedificationis debitae, caritatis geminae, virtutibus munitos, et zelo Dei armatos. Tales volebat esse clericos et omnes servos Dei apostolus Paulus, sicut habetur II Cor. 6 : [α] In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros etc. Tales etiam hortatur clericos debere esse beatus Gregorius in Pastorali suo*.