Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 80 : De bregma>

1. 1. Octogesimo loco piscis ille fluvialis, qui vulgo dicitur bregma, hujus est condicionis secundum Iorath. Nam colore gratiosus, carne albus, pinguedine grata, obesus, sapore jucundus invenitur; boni autem pretii et debitae sanitatis exsistit; squamis nihilominus bene circumsaeptus.
2. 2. Significat sanctimoniales conversatione gratificas, castitate candidas, suavitate pinguedinis caelestis saginatas, aedificationi specialiter deditas, probas et discretas, exhortatione sanas et virtutibus munitas. De talibus erat Anna prophetissa filia Phanuel, sicut habetur Luc. 2*. Talis etiam fuit mater beati Augustini, sicut habetur in IX libro Confessionum*.