Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 30 : De scorpione>

1. [α] Isid. orig. 12, 6, 17*
1. Trigesimo loco piscis ille qui vocatur scorpio hujus est condicionis secundum Isidorum libro XII. Nam sic dicitur « [α] quia laedit dum manu tollitur ». De hoc pisce traditur, ut dicit idem ibidem, quod omnes qui sunt in contrata de ejus specie conveniunt ubi fuerunt decem cancri manipulo alligati in aqua.
2. [β]  Jb, 41, 6*
[γ] Grat. decr. 103, 8, 1*
2. Significant impatientes homines vel etiam hypocritas et detractores qui, quando tanguntur a veritate resiliendo pungunt et libenter ubicumque sunt apostatae vel etiam haeretici uel alii mali viri caput faciunt, Iob 40 : [β] Corpus Behemoth, id est diaboli, omnes mali scilicet quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. Vna uni coniungitur etc. Quo contra Ad Lucilium Seneca : « [γ] Primus gradus innocentiae est odisse nefanda ».