Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 77 : De albo seu albello>

1. 1. Septuagesimo septimo loco pisces illi qui vocantur albi sive albelli hujus sunt condicionis secundum Iorath De animalibus. Nam a suo colore sic vocitantur; insipidi sunt et modici valoris vel virtutis; nec per se bene valent sine aliquo salsamento.
2. 2. Significant quosdam iuvenculos sive iuvenculas facie sive forma decoras, actione vero sive aedificatione priuatos, nullius virtutis aut bonitatis vestigia exhibentes qui sibi relicti penitus nihil valent. De talibus fuerunt Remor filius Sichem qui rapuit Dinam filiam Iacob; et etiam ipsa Dina quae egressa fuit ad videndum mulieres regionis, ut habetur utrumque Gen. 34*.