Source de référence : Marcus de Urbe Veteri, Liber de Moralitatibus, Girard J.Etzkorn (éd.), St. Bonaventure University, New York, 2005

<Cap. 67 : De oculata>

1. 1. Sexagesimo septimo loco pisces illi, qui vulgo vocantur oculatae, hujus sunt condicionis secundum Iorath. Nam sic dicuntur propter signantem magnitudinem oculorum comparatione corporis non magni. Iste piscis est satis latus comparatione longitudinis suae, delicatus etiam et pretiosus et comparative sanus et sapidus judicatur.
2. 2. Significat virum discretum et circumspectum, notabiliter caritate amplum, vita pretiosum et divinis consolationibus assuetum, doctrina sanum et suavificum. Talis fuit beatus Ioannes evangelista, sicut claret ex Evangelio suo et ex epistolis et Apocalypsi et legenda. Talis etiam fuit beatus Ambrosius, sicut testatur in libro Confessionum*, et ex legenda patet.